Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/124

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


118 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

X

propter seruitutis iugum intolerabile, popularis cepit efferuere tumultus. Ibi denique uulgaris cepit seuire in regem tumul- tuatio, ita ut ipsum a regno una propellerent. Qui cursu celeri fugam arripiens (»pedibus« enim »(timor/ addidit alas«) 5 ad Sclauiam profugus usque commeauit; ubi et pace impetrata primus urbem fundasse dicitur, que nunc Hyumsburgh nuncu- patur; cuius menia ab archipresule Absalone ego Sueiio solo conspexi equari. Quo exulante filius in regno subrogatur Sueno, cognomine Tygheskeg; qui fidem, quam profugus

10 tandem pater abiecerat, uerus dei cultor adojoføuit, \et} sacri baptismatis unda renatus ortodoxus factus uerbi diuini per uniuersam regionem iussit semina propagari. Successu tem- porum interueniunt legati, ut discordia inter patrem profugum habita et filium regio regnantem solio ad concordiam reuo-

15 caretur. Statuit igitur rex, ut pater cum Slauis in {freto Gronæsund sibi) de pace occurrerent tractanda. Quo cum ter- mino constituto rex cum Danorum excercitu conuenisset. patris diu prestolatur aduentum. Interea Haraldus profugus, cuiusdam consiliarii sui suggestione monitus, scilicet Palnonis

20 Tokki, qui binominis extitit, liburnam sibi celocem remis fabrefecit aptissimam, quam nautis ac/ornauit probatissimis, cuique gubernatorem prefatum prefecit Palnonem Tokki, qui regi festinanter accelerabat occurrere. Qui dum ad Danorum peruenisset exercitum, ordinatis per foros Temigiis puppzm

25 suam regis iussit dolum commentatus puppi applicare. Quibus sic ordinatis prima illucescente aurora regem clam in recli- nario excitauit. Expergefactus autem rex sciscitatur, quisnam esset. »Nos« inquit »patris tui legati, ad te de pace tractanda transmissi.« Quod cum didicisset, pa/ris statum diligentius

30 cupiens percunctari {pauIo rex extra nauis subgrundam caput exseruit. Quem illico pretaxatus) Palno Toki per aures et capillos corripiens, licet frustra renzYentem, sue naui nisu potentior extraxit inuitum, et, licet paucillum clamore per- streperet, ceteris ignaris et qfuiescientibus remorum impulsu

��2. ibidemque. 4. pedibus timor addidit alas ex Vergil. Æn. VIII, 224. 6. Hynnisburgh. 10. tamen. adorauit. 13—14. patrem el filium profugum habita. 20. liburnum selicet. 21. ordinauit.

�� �