Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILM BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 121

��laboris pertesus destitit, antequam ad urbem prefatam perue- nisset. Quem Sclaui contuentes, populari oiia seditione, diuersis captiuatum mortibus exquisitisque lormenlis adiudi- cabant. Verum pars electa primatum saniore precellebat

5 consilio. Consultius namque autumabant, censu eum plurimo redimendum, unde Sclauia, perenniter locuples, exhaustis Danoium opibus gauderet, quam breui morte tiucidatus interiret. Modicum etenim communi cederet utilitati, si cap- tiuus mortis damnaretur exterminio. Delegantur itaque legati,

10 qui Danis denunciarent, ut regem suum trino auri et argenti pondere redimerent. Quod din exequi non distulerunt. Nam uniuerso ferme regni censu coadunato, occurrentibus in Win- ningha cum rege captiuato Sclauis, Dani Svenonem redimere non detrectabant. Ast ubi census eius solutioni non sufficeret,

15 decreuerunt matrone suis ornatibus summam redemptionis explere. Igitur annulos, armillas, inaures, monilia, torques et quicquid illis pretiosum erat, regi liberando impendebant. Quo expleto, Dani a rege siluarum et nemorum tum primum communia impetrarunt. Mulieribus quoque, eo quod prius

20 paterne hereditatis prorsus essent exsortes, ob prestitum sibi a matronis fauorem et beneficiorum collationem in posterum primus tribuit, quatenus soror fratri de cetero in dimidia familie herciscunde portione communicaret. Omni namque rationi consentaneum duxit sincere dilectionis exhibitionem

25 pari remunerationis beneuolentia compensare.

��CAP. IX.

��M,

��[ortuo Svenone filius eius Kanutus in regno successit; quem et Senem cognominabant. Hic regni sui terminos mire uirtutis potentia dilatauit. Nam ab ultima Thyle usque ad Grecorum ferme imperium uirtute multiplici circumiacentia

{pro ,prfy). 22—23. frater decreto. 26. fraudem {pro fcg eadeni) eadem . . uobis Luc. 6, 38. 29. iure.

�� �