Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/129

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 123

��regna suo aggregauit imperio. Quippe Hyberniam, Angliam, Galliam, Italiam, Longobardiam, Teotoniam, Norvvagiam, Sclauiam cum Sambia sibi subiugauit. Hic primus, dum in Anglia pacis tranquillitate potiretur, leges condidit caslrenses, 5 quas pro modulo ingenioli deinceps libabimus. Huius filia extitit Gunnild, illustris femina, quam Henricus imperator, Conradi imperatoris filius, sibi matrimonio copulauit. Quem cum Romani tumultuaria seditione a regio pepulissent solio, socerum adiens eius auxilium implorauit. Unde nactus occa-

10 sionem illustris ille precluisque Kanutus assumpto exercitu suo primo Galliam depopulando inuasit; deinde ulterius pro- grediendo Longobardiam cum Italia deuastauit, ae postmodum multimoda uirtute compulit Romanos ciuitatem sibi resignare, tandemque imperatorem et generum throno suo restituit. Quo

15 peracto cum ingenti tripudio ad Franciam usque commeauit, Turonisque profectus beati Martini reliquias Rothomagum potenter secum asportauit, eo quod illam pre ceteris specialius diligeret. Prefatus quoque Kanutus duos filios genuit, quorum alterum suo appellauit nomine ; quem cognomine Durum uulgo

20 nominabant, non quod austerus uel crudelis extiteril, uerum inde, quod tale prouincie nomen extiterit, ex qua natalem duxit originem. Hune pater Dacie regem prefecit. Alterum uero Svenonem nominauit, cui Noruagiam gubernandam commisit. Ipse uero Angliam quinque ferme lustris regia

25 potestate administrauit. Interea filii ipsius, quorum iam facta est mentio, patre adhuc superstite supremum expleuerunt diem. Quod audiens rex Kanutus, patrium regnum guber- natore destitutum, ad Daciam reditum accelerabat. Et quia in Dacia ecclesie nouella extitit plantatio, multos pontifices et

30 presbyteros secum adduxit; quorum alios penes se detinuit, alios ad predicandum delegauit. Hi per uniuersam Sueciam, Gothiam atque Norvvagiam dispersi, nec non ad Islandiam transmissi, uerbi diuini semina propagantes multas animas

��Psalm. 143,12. 31. ad {pro au). 35—124,1. In omnem . . verba eorum, cfr. Psalm. 18, 5.

�� �