Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/131

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 125

��Christo sunt lucrati. Inter quos presules Gerbrandus et Rodulfus extiterunt, quorum alterum, nempe Gerbrandum, Roschildensi primum prefecit ecclesie, Rodulfo uero Slesui- censem regendam tradidit ecclesiam. Cum autem pluribus 5 regnis solus non posset operam impendere, nepotem suum Svenonem, licet impuberem, regio illustrauit honore, Datiam- que ei gubernandam commendauit. Cuius pater extitit VIf, Sprakæleg cognomine; mater uero soror regis Estrith.

��GAP. X.

��D.

��'efuncto Kanuto rege nepos eius Sveno, ab auunculo

10 antea inauguratus, regni gubernacula suscepit. Qui modico tempore rerum tranquillitatem obtinuit. Quippe rex Noruagie Magnus, beati Olaui regis ex concubina filius, instructa classe Daniam inuasit. Cui rex Sveno occurrens iuxta Helghanes nauale cum eo commisit bellum ; in quo Magnus triumphauit

15 obtinuitque Jutiam, Fioniam et Sclauiam. Quem dum uictor in Scaniam persequi moliretur, in Sialandia casu inopinato, equi sternacis precipitio arbori illisus, interiit. Ae poslmodum Sveno restitutus regno inquiete illius possedit gubernacula. Hune 'Regum Patrem' turba nominauit agrestis, eo quod

20 numerosa filiorum prole uberrimus extiterit. Inter quos successiue quinque regio fulserunt diademate. Quorum gesta superfluum duxi plene recolere, ne crebrius idem repetitum fastidium pareret legentibus, cum, illustri archipresule Absa- lone referente, contubernalis meus Saxo elegantiori stilo

25 omnium gesta prolixius exponere decreuerit. Nec est pretere- undum, quod hec prisca ueterum inualuerit consuetudo, ut ad regum inaugurationes in lisore Danorum uniuersa turba conflueret, ut eo in loco assentientibus omnium ciuium suffra- giis regiuni nomen rerumque summam obtinerent. Mortuo

19. inquete. 21. quoq;. 25. executus {pro executus). 28. utpote {pro ut ipa) omni.

�� �