Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


128 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X

trium marcarum urgebat satisfactio, eo quod regis exercitum dissipando distruxerant. Quem dum legis rigore singulas uisitans prouintias censum exigeret, exactionis in Vandalis inchoauit primordia. Que gens, utpote bestialis et indomita, 5 crudeli seuitate innocentis sitiens cruorem, pro censu rabiem innatam ministrauit. Quippe popularis adeo turba confluxerat, ut nec solus, cuius fumaret domicilium, prerogatiuani haberet remanendi. Quorum dum rex comperisset insolentiam, Veri- tatis monitis eruditus: 'Si persecuti vos fuerint in ciuitate

10 una, (fugite) in aliam', illorum moliebatur deuifare furorem, occasionem declinans prefati malefitii. Verum preuaricatoris antiqui hostes subgestionibus imbuti in caput \regis} deseuiunt; plebs prophana principi letum machinatur. Susurrantis quippe rumoris fama uehementer increbruit, uniuersam regni cohor-

15 tern regis seuitiam crebris exacerbasse calumniis:

Fama boni lente uolat, inuidia retinente;

Fama repleta malis uolucrum (ceu/ diditur alis.

Nec prius plebicule rabies furiosa cessauit, quam per totam Jutiam propulsatum ultra Medium Transitum Othoniam usque 20 persequerentur. Qui ibidem martjTio coronatus animam paradiso commendauit.

��CAP. XII.

��Q.

��|uo defuncto frater suus in regem subrogatur Olaus; cuius temporibus fames extitit ualidissima, adeo etiam, ut uulgaris eum assertio Fa/ne/icum nuncuparet, licet septuennem 2.') non transierit. Quo defuncto Henricus frater eius Bonus subrogatur. Qui post regni successum crucem baiulando Christum secutus est. Namque lerosolimam profectus, uite ex' ergaslulo Christo commendans animam, in Cypro insula requiescit. Hic regni tempore generosa natorum sobole, licet

2. distruxerunt. 4. cfr. Sidon. Apoll. epist. IV, 1: bestiales rigidæque nationes. 5. seruitute innoc. s cruorem, cfr. Vit. Sand. Dan. p. 151, vers. /^8. 5—6. rabiem in uita. 9. cfr. Matth. 10, 33 (in Vit. Sand. Dan. 105, 11 sqq.). 10 declinare. 12. deseruit {pro deseuiat). 13. plebs prophana, cfr. Vit. Sand. Dan. p. 121, 11.

�� �