Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/135

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTOHIA HEGVM DACIE 129

��sitas; nautas quoque singulos trium maicarum urgebat satis- factio, eo quod regis exercitum dissipando destruxerint. Quem dum legis rigore censum singulas uisitans prouincias exigeret, exactionis a Wandalis inchoauit primordia. Que gens dura 5 et indomila, innocentis sitiens cruorem, pro censu labiem ministrauit. Quippe tanta popularium turba confluxerat, ut ne unicus quidem, qui proprio gauderet domicilio, remanendi haberet prerogatiuam. Quorum cum rex comperisset insolen- tiam, instantis maleficii occasionem declinare statuit. Verum

10 preuaricatores hostis antiqui Satanicis suggestionibus imbuti in caput regis deseuiunt, plebsque profana principi suo lethum machinatur. Sinistri quippe rumoris fama ubique locorum increbuit, regis seuitiam ingentibus iniuriis et calum- niis uniuersam regni sui gentem exacerbasse et ad iram

15 prouocasse. Nec prius plebecule rabies furiosa cessauit, quam tota Jutia expulsum ultra medium transitum Othoniam usque persequerentur. Ubi illustris princeps et de patria sua optime meritus, martyrio coronatus, animam sanctissimam deo creatori commendauit.

��CAP. XII.

20 vjuo defuncto frater ipsius Olauus in regni Danici suc- cessionem surrogatur. Cuius temporibus fames extitit uali- dissima, adeo etiam, ut uulgaris eum assertio Famelicum nuncuparet. Ab Olaui excessu frater eius Ericus Bonus imperium capessit; qui et iuxta solennem istius seculi morem

26 crucis insignia suscepit. Hine Jerosolymam profectus in reditu fato concessit inque Cypro insula sepulturam nactus est. Hic regni tempore generosa natorum sobole, licet uariis hymenei

sufflcienter. 14 sqq. cfr. Vit. S. D. p. 103, 1 sqq. 15. exarbasse. 16 sq. prouerbiiim mediæuale, cfr. J. Werner, Lat. Sprichiv. des Miltelalters p. 31, 17. 17. dederunt. 18. Slet. 24. fandicum. farnes septuennis, cfr. Genes. ^1, 30. 54. 26. crucem etc, cfr. Luc. 14,27. 28. segastulo.

Script, hist. Dan. minores. •»

�� �