Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/141

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII IJHKVIS HISTORIA RKGVM DACIE 135

��pontis transitum egregie defensantes, adeo ut hine inde peremtorum cadaueribus amnis gurgilem sicco pede ulrimque pertransirent. Nec prius a pontis tuitione desislebanl, licet piagis quamplurimis lacessiti, quam rex fugiendo naues con- 5 scendisset. Quem subito insecuti in Scaniam fugitantem comitabanlur. Posteaquam uero Nicolaus rex bino iam con- gressu triumphasset, Ericum nepotem suum et hostem prorsus e regno eiicere nitebatur. Quem dum classe congregata in Scaniam persequitur, ad sinum appuht, quem uulgus F'otauik

10 consueuit nuncupare. Cui plebs Scaniensium, semper probi- tate pollens, uniuerse terre multitudine corrogata, caterua decenter ornata occurrere non detrectauit; initoque congressu Magnum, regis filium, iam dicti sceleris autorem, cum duobus presulibus ad Tartara trucidantes transmiserunt. Nicolaus

15 itaque rex uictus, nato pariter et herede orbatus, Slesuicum nauigio contendit; ubi ciues eum intra menii septa receptum perfide trucidarunt.

��CAP. XV.

lostquam Ericus, eterna dignus memoria, eximia potitus uictoria in pace regnum obtinuerat, prefatum Christiarnum e

20 uinculis liberauit. Qui tamen paulo post in consanguineos suos inaudita crudelitate deseuire cepit. Quippe germanum suum Haraldum Kesiæ, in curia sua Jaling pernoctantem, intempeste noctis silentio ad colloquium fecit euocari. Qui de lecto subito se proripiens, plane inermis nihilque sinistri

25 suspicatus, ad regem et fratrem suum concitus properauit. Quem illico catholiciani corripientes caput eius amputarunt. Modico deinde temporis interuallo nepotem suum Biornonem, iniqua compensatione talionem reddens, captiuauit annex-

��Ad S. 9. ad sinum appulit etc, cfr. Saxo p. 65i, 1 a. i.

�� �