Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/170

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


164 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MInORES

63. Kanutus Sen ex, filius Suen. Hic contra sanctum Olaf regem Norweie continuum bellum habuit, et victor existens optinuit Norwegiam. Post hec cum mille armatis nauibus transfretauit in Angliam. Triennio obsessa insula,

5 Adelrad rex Anglorum obsessus obijt, relinquens filium Edwardum, quem suscepit ab Imma regina, que so ror fuerat Ricardi comitis Normannorum. Kanutus victor existens ipsam Immam duxit vxorem genuitque ex ea filium Hartheknut, Suein et Haroldus a concubina geniti fuerant. Post mortern

10 eius succedunt in regnum eius filij eius, Haroldus in Angliam, Suein in Normanniani, Harthecnut in Daniam.

64. Kanutus Durus. Hic erat regis Kanuti Senis et Imme regine filius. Hic contra Haroldum fratrem suum, regem Anglie, a Dacia veniens in Flandria classem adunauit;

1.^) sed Haroldus morte preuentus bellum diremit. Harthecnut Daniam possedit et Angliam. Interea Suein obijt in Noruegia, frater Harthecnut; tune Normanni elegerunt Magnum, filium sancti Olaf a concubina.

65. Magnus Bonus, filius sancti Olaf de Noruegia. Qui 20 Daniam inuadens optinuit duo regna, Harthecnut cum exercitu

morante in Anglia. Qui mox aduersus Magnum pugnaturus consanguineum suum Suein prefecit classi. Suein victus a Magno, cum in Angliam rediret, Harthecnut mortuum reperit. Sed electus ab Anglis Edwardus, frater Harthecnut ex Imma 25 regina, pacem cum Suein faciens constituit eum, se mortuo, regem et heredem. Sic Suein in Daniam reuersus est. Magnus rex Sclauos fines suos inuadentes ad vlciscendum Radeburg, principem eorum, qui a Danis occisus erat, in campestribus

��1 sqq. ex Adami lib. II, 55. 50. 51. 52. 59. 72 et Chron. Rosk. capp. VII. IX. 2. Olaff r. Noruegie P. 3. obtinuit A. 7. Richardi P. Chanutus P. 8. Harthecnut P. 9. Suen P et sic etiam in seqq.; sed ipse inferiiis (165,2, post Christlanis) addidit: Nota quod vbique in supra scriptis ita scribitur hoc nomen: Suein. a om. A. 12 sqq. ex Adami lib. II, 72. 7k vel potiiis Chron. Rosk. cap. IX. 14. Dalia P. classem adunauit om. P hoc loco, sed håbet inferius in V. 19 post Noruegia. 16. Norvegia A. 18. Olaff P, ut sæpiiis. 19 sqq. ex Adami lib. II, 74.75. 19. Norwegia A. 20. obtinuit A. 24. Edward P. 27. inuadens A m. 1 et P, sed corr. in A m. 2. vlci.scenda P. Radeburg AP; Ratibor rectiiis Adam.

�� �