Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/172

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


166 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

73. Eric Lam b, filius Hacun, nepos Herici Cyprii. Hic cum magna prudentia gubernabat Daciam. Deinde, firmissima pace facta in patria sua, monasterium adijt, et accepta tonsura et habitu monacum professus etiam feliciter huius mundi

5 miserijs valefecit. Deinde bono fine quieuit in domino.

74. Sueno, filius Erici Emun. Hune Scanienses et Selen- denses elegerunt in regem. Sed Juti eum reprobantes elegerunt Kanutum, filium Magni, filij Nicholai regis, et constituerunt eum super se regem. Unde facta est longa concertatio inter

10 Suenonem et Kanutum. Ad ultimum Sueno pulsus est. Deinde sub specie pacis reuersus in Daciam Kanutum et Constantinum dolo occidit Roscildis et preuaricatus est pactum et fedus et iusiurandum. Postmodum in Jutia dimicans cum Waldemaro, filio sancti Kanuti martyris, infeliciter occubuit,

15 iusto dei iudicio dignum insidiarum suarum consecutus finem.

75. Kanutus, filius Magni, filij Nicholai regis. Hic a Suenone dolo occisus est Roscildis.

76. Waldemarus Primus, filius sancti Kanuti ducis et martyris, filij Erici Cyprii. Hic Slauiam vicit, perdomuit et

20 ad christianitatem coegit.

77. K a n u t u s , filius Waldemari Primi. Hic Nordalbingiam vicit et comitem Adulfum captiuum abduxit.

78. Waldemarus, frater Kanuti, filij Waldemari Primi. Hic Estlandiam vicit et ex parte ad christianitatem coegit.

2. Datiam P. 4. monachum professus et fel. P. 4—5. feliciter . . valefecit ex Officio Translationis S. Canuti Ducis (Vit. Sanct. Dan. p. 203, 5 sq.); ex eodem fonte sumptum est inferius 11 sqq. sub specie pacis (reuersus in Daciam) K. et C. (occidit) Roscildis. 5. miseris P. Inter 5 et 6 P inseri voliiit nomen Olauus in mar- gine adscriptum; significatur scilicet Olauus filius Haraldi Kesiæ, quem alii quoque hoc loco in regum serie ponunt. 6—14. Verba Hune Scanienses . . Kanuti martyris om. P, substitutis tantum quat- Inor verbis: bellauit contra Valdemarum et. 6. Selendenses {non Selandenses) A. 15. dignam P. 16—17. Verba filij N. .. Roscildis om. P. 23. filij {non filius) A. Pro vers. 18—24 P hæc tantum håbet: Valdemarus Sclauiam vicit et ad christianitatem coegit. Kanutus Nor(ialbingiam vicit &c. Valdemarus frater Kanuti &c. Deinde P in his verbis finitur: Hee omnia ex illo libro anliquissimo.

�� �