Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/183

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

WlLHELMl ABBATIS GENEALOGIA REGVM DANORVM 177

A

nomine, carnis originem traxit; ut oculata lide quilibet uidens et legens perpendere potest, quod nullam consanguinitatis lineam cum Flandrensibus habuerit.

Nec putandum est, Haraldum istum, qui in ordine huius genealogi^ primus positus est, primum fuisse regem Danorum ; 5 sed in pr§senti negocio necessum non fuit plures retexere. Multi enim ante ipsum fuerunt, de quibus paucos enumera- bimus. Primus rex Danorum uocatus est Danus; unde Dani nomen acceperunt. Postea Gorm. Frothe. Gothorm. Frothe. Sven. Guthlacus. Eskillus. Warmundus. 10 Godefridus. Hemmingus. Pr^dictus Eskillus cum Arturo, rege Britonum, pugnauit contra Romanos.

1. ut A; sed archetypum potius un {i. e. unde) habuisse credo. 10. Guthlacus: ad hoc nomen Langebek adnotat: »Auctor dubio procul regem illum Danorum respicit, qui circa a. 515 Galliara inuasit, cuiusque nomen, .a Gregorio Turonensi (III, 3) Gothilacus scribitur.« Ad Eskillus idem: »(Eskillum auctor) a Galfrido Monu- mentensi, veteri scriptore Anglo, mutuatus est; ille enim in Hist. reg. Brit. 1. x. cap. 6. 9. et 1. xi. cap. 2. mentionem facit Aschilli, regis Dacorura, qui sæculo yi. inclyto Britanniæ regi Arturo contra Romanos militavit.« 

Ad p. 178 sqq. In fine huius tractaius (fol. 15v et fol. IT') Arnås Magnæus hæc adscripsit: Adduntur in membrana (scilicet ea, quam ipse exscripsit) circuli connexi, qui generationes repræsentare debebant, sed male cohærentes nec ad genealogiæ tenorem satis formati; unde et eos exscribere omisi (scilicet suo loco, ubi in membrana erant positi; ego eos hic reponere tentaui). In circuHs istis rudis operis capita humana quædam pingi cæpta sunt, et in ultimo circulo binarum facierum levia vesligia apparent. Circuli vero isti ad mentem scriptoris ita se habere debent: (primus) circulus repræsentare debet imaginem Haraldi Blatan; (secundus) Svenonis Furcatæ barbæ; (lertius) matris Svenonis Magni; (quartus) Svenonis Magni; (quintus) EriciBoni; (sextus) Sancti Kanuti regis et martyris; (septimus) Saneli Kanuti ducis et martyris; (octavus) Karoli comitis Flandriæ; (nonus) Waldemari regis; (decimus et) ullimus repræsentare debuit imagines Kanuti regis Danorum et Ingeburgis reginæ Francorum. (De hoc ultimo circulo alia inferius p. 18^ dicentur).

��Script, hist. Dan. minores. 12

�� �