Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

178 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��Iste Haraldus, cognomento Blatan, id est 'Dens liuidus' i.Q uel 'ni g er', paganus fuit. Sed tamen postea baptizatus non in fide permansit, sed apostatauit. Pro quo regno expulsns ad Sclauos, tune paganis ritibus deditos, confugit et regnum 5 Danorum crebris incursibus infestauit; sed non pr^ualuit. De Svenone barba furcata, rege Danorum. Iste S ven o, cognomento 'Furcata barba', filius Haraldi, 2.O fidem christianam cum populo suo suscepit et in ea fideliter perseuerauit. Hic quoque Angliam inuasit et bellorum crebris 10 incursibus attriuit; sed non usquequaque perdomuit. De Kanuto Magno, filio Svenonis regis.

Iste Kanutus, cognomento Magnus, filius Svenonis, Angliam patre defuncto usquequaque perdomuit et sibi subiecit. Cuius magnificentia atque uirtus tanta fuit, ut trium regnorum 15 monarchiam teneret, Angli§ scilicet, Daci§ et Norvegi§. Roanos quoque, Pomeranos, Sclauos, Herminos et Samos, omnes paganis ritibus deditos, sibi fecit tributarios. Huius quoque filiam imperator Romanorum matrimonio sibi copulauit. De Kanuto Duro, filio Kanuti Magni.

20 Iste Kanutus, filius prioris Kanuti, cognomento Durus, regnum Angli§ cessit fratri suo, ipse contentus regno Daci§ et Norvegi§. Hic breui tempore uixit et sine prole decessit. Vnde regni gubernacula post eum Sveno, filius \Estrith,/ amit§ eius, suscepit. s.Q

25 De Svenone Magno, nepote Kanuti Duri,

qui ipsi Kanuto in Danorum regno potenter et gloriose successit.

Iste Sveno, cognomento Magnus, qui Kanuto Duro in 4. Q regno successit, in diebus suis potens ualde fuit et gloriosus 30 et omnibus circumquaque nationibus formidabilis; in christiana quoque religione multum deuotus. Hic licet plurimos haberet filios, de duobus tantum, qui ad pr§sens negocium spectant, facienda est mentio: Kanuto scilicet et Erico.

��Ad A. 1 sqq. In iis, quæ de Haraldo et de Svenone narrat auctor Suenonem Aggonis filium secutus est, sicut etiam sæpius in seqiien- tibus; idtima tamen aliunde sumpsit. 14 sqq. Hæc partim ex Suenone Aggonis filio, partim ex Adam. Brem. lib. II. cap. 63 sumpia sunt, nonnulla tamen aliunde. 15. Roani scilicet sunt Rugiani; Sclaui, ut opinor, populi a Pomerania in occidentem versus habitantes. Hermini qui sint, incertum est; Ernieland tamen hodie pars quædam Prussiæ orientalis vocatur habetque ab oriente Samland vicinam. Saml iidem sunt, quos alii Sambos vel Sembos vocant. 23. Estrith addidi. 25. nepos apud huius æui scriptores etiam patruelem vel consobrinum significare potest. — Ad p. 180, 1 sqq. Ea, quæ sequuntur, Arnås Magnæus in exemplari suo ila ordinauit: primum in sinistra columna fol. 11 prima vcrba de Erico Bono {usque ad p. 180, 3 Magni et) scripsit, in dextra vero columna prima verba de Kanuto Sancto (v. l—i, usquc ad et martyr in-); deinde in fol. 11", 12", 13", li" cetera omnia de Erico Bono et eius progenie usque ad p. 18i, 9 Bolezlaui ducis Poloniæ continuauit, in fol. autem 12 et 13'^ cetera omnia de Kanuto Sancto et Karolo comite usque

�� �