Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/190

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

184 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��De glorioso rege Waldemaro et liberis suis, Kanuto rege et Ingeburge regina.

Iste Waldemarus, rex gloriosus et potens in diebus suis^ genuit ex Sophya Kanutum, regem pium et gloriosum, qui

5 nunc regnat in Dacia, et sororem eius Ingeburgam, que 10 nupsit regi Francorum excellentissimo Philippo. Predicta ^ autem Sophia regina filia fuit Waledar, Ruthenorum regis; nam plures ibi reges sunt. Cuius Sophi§ mater filia fuit Bolezlaui, ducis Poloni§. Fratres quoque Sophi§ regin§, matris

10 Ingeburgis, in Russia usque hodie regni gubernacula gloriose amministrant.

His diligenter inspectis, luce clarius constat, nichil pertinere ad cognationem Flandrensium dominam Ingeburgam, Fran- corum reginam, nec aliquam esse consanguinitatem inter

15 pr^dictam Hysabel, reginam Franci§, et istam dominam; quia nec illa ex Erici progenie descendit, nec ista a Kanuti posteritate carnis originem sumpsit.

4 sqq. De circulo decimo Arnås Magnæus hæc adnotauit: Ad latus ultimi circuli membrana håbet hæc sequentia, quæ in hoc meo apographo commodum locum inuenire non potuerant: »Hi duo subtus una sedentes Kanutus est(!), rex Danorum pius, potens et gloriosus, et soror eius, venerabilis et deuota Francorum regina, nobilis domina Ingeburgis.« — In folio inserto (16) ipse, ni fallor, stemma composuit, quod edere non necessarium est. 16. illa, id esi Hysabel, ista, id est Ingeburgis.

�� �