Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/194

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


188 SCRIPTOKES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quorum alteri, id est Kanut o Du ro, Datiam commendauit. Deinde successit Magnus Bonus, filius beati Olaui regis et martyris; qui apud Lyurskog super Slauos et Saxones triumphauit. 5 Huic successit Sueno, nepos insignis Kanuti. Post quem quinque filii reges successiue regnum obtinueruut: Ha raldus, qui leges Danis tribuit; Kanutus, apud Othiniam martyrio coronatus; Olauus Famelicus; Ericus Bonus, qui Jerosolymam profectus in Cypro insula requiescit; Nicolaus

10 his proximus extitit.

Huic successit Ericus, filius Erici Boni. Hoc in Vrnensi placito a Plog Nigro interfecto alius Ericus regnum suscepit, qui Agnus cognominatus est. Huic successit Kanutus, Magni filius. Tune tres reges in Datia conregnabant: Kanutus

15 supradictus; Sueno, Erici a Plogh interfecti filius; et Waldemarus, sancti Kanuti Ringstadiensis filius. Kanuto autem a Suenone rege Roskildis interfecto, et eodem Suenone in bello Gratha occiso, predictus Waldemarus Primus monarchiam Datie potestatiue in magna pace obtinuit. Quo

20 defuncto filius suus eidem successit, Kanutus.

Huic successit frater eius Waldemarus Secundus. Hic quatuor habuit filios legitimos, diuersis tamen coniugibus, Nam a prima vxore, filia videlicet regis Bohemie, Margareta nomine, nobili regina, filium sibi equiuocum genuit, quem in

25 regem electum fecit sibi conregnare. Qui paruo vinens tem- pore a seculo nimis mature subtractus est. Post cuius matrem defunctam aliam duxit vxorem, nomine Berengariam, filiam regis Portugallie, de qua tres genuit filios his nominibus: primus nominatus Ericus, medius Abel, vltimus Christoferus.

30 Cumque mortuus esset primogenitus filius suus Waldemarus Tertius, quem sibi regni consortem esse voluit, ex tribus reliquis Ericum, reliquorum fratrum primuni, omnium Datie principum consensu secum regnaturum in regni solio sollemp- niter collocauit. Waldemaro igitur feliciter quadraginta annis

35 regnante, tandem senex et pienus dierum regni rebus decenter dispositis obiens in pace appositus est ad patres suos, heredem

16. Ringstadensis S. 29. Christoforu.s S. 35-36. Gen. 35,29; Paralip. I, 23,1: senex et pienus dierum; Machab. I, 2,69; Aet. Ap. 13, 36: appositus est ad patros suos.

�� �