Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

190 SCKIPTOHES HISTORIÆ OANICÆ MINORES

cum ex omnibus diuitiis regalibus nichil amplius haberet, diffibulans se eandem fibuJam auream et tunicam, qua indue- batur, vltimam elemosinam daturus sacerdoti sepediclo tradidit, simul se eius orationibus cominendans, animam autem diuine

5 clementie transmittens bonitati, innuens memorato confessori suo, vt clani fugiens cursu se celeri absentaret: quod et facere non distulit. His ita feliciter peractis, mora seposita statim adsunt ministri diaboii: absque vlla compassione victimam domini seuis manibus rapientes et intra nauem indecenter

10 trahentes vni eorum iubent hostiam dominicam decollando victimare. At ille, timore perterritus aliquantulum, se tan- quam tali opere indignum primo cepit velle absoluere; post- quam autem promitteretur ei pecunia, arrepto gladio bis {feriens/ caput amputauit regium. Peracta igitur cede tam miserabili

15 et inaudita, toUentes corpus exanime, alligata galea ipsius im- posito capite ad ipsius martyris brachium dextrum, ne ab aliquo hominum posset inueniri, submerserunt in flumen; etsic ad sceleris principem ministri sceleris reuertentes patrati faci- noris infaustos reportauere rumores. Tune factum esl gaudium

20 Abellianis, luctus et meror ingens fit Ericianis ; statim nam- que captiuantur nobiliores de hominibus Erici, capti vinculan- tur, vinculati custodie mancipantur. Sed hec hactenus.

Altera autem die, que miserande neci fuit proxima, pisca- tores pro opere suo in eundem locum deuenientes et retia

25 sua in capturam piscium laxantes trahebant ad littus maris martyris venerabilis venerabile corpus. Et cum animi admi- ratione intuentes tum caput a corpore auulsum tum corpus a capite separatum hesitabant pre pauore, quid dicerent. Dili- genlius autem intuentes caput venerabile corpusque martyris

ao el regis gloriosj tandem ex ipsis lineamentis signisque olim sibi notis agnouerunt illustrem quondam regem et dominum suum. Et impositum in nauim sic cum casside et indumentis compedibusque circa tibias existentibus cum honore, quo pote- rant, transtulerunl ad ciuitatem Sleswicensem, ad ecclesiam

8 — 9. victima domini; Isaice 54, 6. 11. aliquantulum, se scripsi; se aliquantulum S. 13. feriens addidi. 16. verba ne . inueniri, quæ post capite håbet S, transposiii. 17. posset scripsi; possit S. 19. factum est gaudium: Aet. Ap. 8, i). 25. Luc. 5,4.- laxate retia vestra in capturam. 30. gloriosi scripsi; gloriosuni S. 32. post .sic fort. addendnin corpus.

�� �