Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/197

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


INCERTI AlKTORIS GKNKAI.OdlA KKfiUM DANIK 191

predicatorum, sepelientes illud ibidem, eisdem fratribus deuote coadiuuantibus et ad possessionem tanti talisque thesauri gaudio exultantibus non modico. Quod ibidem aliquanto tempore requieuit humatum, donec per episcopum eiusdem ciuitatis ad maiorem ecclesiam beati Petri apostoli honorifice Iransfertur; 5 translatum condigno honore colitur et iugibus miraculis illu- stratur.

Nunc libet misericordis dei benignissimam super predicto opere pietatem admirari, admirando glorificare, glorificando laudare, laudando magnificare. Qui, verax in promissis, in lo hoc rege et martyre, quod quondam per prophetam suum amicabiliter et dulciter protestatus est dicens: 'In quacunque hora ingemuerit peccator, saluus erit', fideliter et veraciter adimpleuit. Dicendo enim quacunque hora' exclusit extreme necessitatis dubietatem; et vltime confessioni et penitentie di- la cendo 'saluus erit' spem condonauit venie. Confirmauit quo- que eximiam beati Augustin! sententiam dicentis: 'Penitentia nunquam est sera, si fuerit vera . Quod in hoc rege et mar- tyre, ab impiis innocenter et crudeliter occiso, veraciter quo- tidie demonstratur. Licet enim in etate iuuenili constitutus 20 vanus fuerit et lubricus et seculo, tanquam delicatus, non modice deditus, peccata tamen sua abolita propter probrose mortis amaritudinem et veram cordis, de qua superius diximus, contritionem crebra teslantur miracula, que fiunt ad tumulos ipsius, vbi videlicet primo sepultus est, et in loco, ad quem 25 post aliquod tempus translatus est, in loco etiam, vbi deo donante nunc requiescit. Nam supersunt multi testes veridici, qui ad gloriosam eiusdem corporis glebam viderunt cecos

12. In quacunque &c.; eodem fere modo sententia citatur in >Exemplis a Jos. Klapper (Heidelberg 1911) editis, p. 45, 8; sed eiiismodi locus in scripturis sacris non reperiri videtur, certe non apud Isaiam, ad quem hæc verha alicubi vidi referri ; respicitur fort. Ezech. 33, 12: impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua. 14 — 15. exclusit e. n. dubi- etatem, /. e. eam dubitationem reppulit. qua homines in extrema demum necessitate (siue mortis articuloj pænitentiam agentes de effectu tam seræ pænitentiæ uexari solent. 15. confessioni scripsi: confessionis S. 17—18. Ipsum Augustini locum inuenire non potui; sed similis sententia in libro de fide ad Petrum cap. 39 occurrit; apud loannem Sarisberiensem in Policrat. VII cap. 27 inueni: Penitentia nunquam sera est, si tamen vera.

�� �