Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/198

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

192 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

receptis luminibus clare videre, deformiter contractos vsu gradiendi recepto firmiter ambulare, surdos audire et mutos loqui, mortuos insuper resuscitari. Cuius necem, tam indigne huic sancto et tam violenter illatam, iustus iudex dominus 5 non est passus inultam esse. Nam is, qui eiusdem necis prin- ceps fuit et auctor, haud longo post tempore in suo et a suis truculenter, domino illi reddente talionem, interfectus est. Qui vero huius operis consilium et auxilium administrauit, in ciuitate Kyl profugus et exul miserabiliter oceisus periit Qui

10 autem scelestis manibus rem perfecit nefandam, apud ciui- tatem Coloniensem in rota penali contritus corpus montibus, animam autem penis infernalibus miserabiliter transmisit per- petuo cruciandam.

Hoc ergo piissimo rege, scilicet Erico, cum omni reuerentia

15 memorando, sicut prelibatum est, ex seculi erumpnis tam feli- citer ad regna etherea translato, subrogatur ei frater suus, Abel nomine, sed re Cain, et in regni solium sollempniter subleuatur. Cuius opera anteacta, cum omnibus sint notis- sima, superuacuum iudico exponere, presertim cum longe vltra

20 fines Datie ferocitatis eius rumores, quam in fratrem suum, Ericum predictum, Lagho Guthmundi filio, a quo consiliorum suorum summa dependebat, mediante et instigante machinatus est, peruenerint. Fertur etiam alius, cuius nominare nomen nolumus, ne videamur infamare personam velle, huic consilio

25 pessimo se plus, quam debuit, immiscuisse. Qui licet adeptis tumeat opibus et sano vigeat corpore et elatione tumeat pote- statis, tamen sanorum credens consilio vtiliter sibi et anime sue prouideret, ne tempus penitentie a deo sibi indultum, se intra se coiligens, perdere/ et sic postmodum in manus dei, in

30 quas horrendum est incidere, incurrendo, quod meruit, reciperet.

��5 sqq. Significantur rex Abel, Laghi Guthmundi filius, isque salelles, qui Ericum decapilauil; hunc militem Hermannum Kerk- iverder fuisse vulgo pulant, sed mihi quidem res dubia videtur, cum Annales Hamburgenses nullo modo cædem Erici ab eo patratam esse dicant. 21. Lagho scripsi; Laghi S. 23. alius: sine dubio Tuko Bost, camerarius regis Abel, significatur. 26. tumeat opibus S; sed malim lloreat iwl splendeat. 29. coiligens S, sed potius scriben- (lum erat non coiligens, nisi forle hæc verbn se intra se coiligens superius post prouideret Iransponcnda snnt. perdere S, corr. Waitz. 29—30. Hebr. 10, 31 : horrendum est incidere in manus dei viuentis. 30. quod meruit, incurrendo S, correxi.

�� �