Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/199

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


INCERTI AUCTORIS (JKNEALOGIA HKGUM »ANIE 19li

Predicto ergo Abel, rege Danoruni, satis strenue quoad seculum legente, tandem infra biennii a nacto imperio tempus profectus in Jutlandiam, vt rebelles corrigerel, ibidem a Fresis interfectus est, bibens et ipse amarum calicem, quem prius tVatri propinauerat. Vnde a suis ad Sleswik translatus sepul- .'> tus est {et) ipse in ecclesia sancti Petri, vbi i'ratrem suum prius sepultum commemorauimus.

Cui successit vltimus fralrum, quos supra retulimus, re et nomine C hr i stoferus, ad nominis sui iugiter attendens etymologiam. Christ-ofFer enim 'Christi oblatio' interpretatur. lo Patrissans siquidem patris studuit opera feliciter exercere : patiens ad iniurias nec earundem preproperus vendicator, sed tamen non obliuiosus indultor; religionis religiosus cultor; in bello miles strenuus et animosus; elemosynis pie intentus; castitate a fratribus plurimum discrepans; prudens eloquio; 15 moribus comptus et omni virtutum honestate preclarus, excepto, quod pugnum contractum raro voluit in palmam eitendendo porrigere. Hic, vt predictum est, castitatis pudore adornatus, nec nobili alicui nec ignobili decus corporis sui tradere voluit polluendum, donec consilio fratrum et amicorum 20 filiam Zambor, nobilissimi Sclauorum principis et fratris Zuantepolk, regis Pomeranorum, Margaretam nomine, sibi assumeret in matrimonium. Qui, vt predictum est, in regeni communi omnium consensu in placito Wigbeigensi rite elec- tus, a nobili VfFone archiepiscopo Lundis in ecclesia metro- 25 politana sollempniter in regem consecratur cum eadem, quam diximus, Margareta, nobili coniuge sua, vt, sicut prius (iis) vnus extiterat thorus et thalamus, sic postmodum potestatis et regni honor esset idem et vnus. Quales is etiam pertulerit ab emulis suis se inuidiose odientibus iniuriarum contrari- ao etates, testes sunt, qui cum illo belli pericula sustinuerunt plurima. Cum vero aliquanto tempore regnasset, et predictum regnum in pace sibi esset subiectum, filium suum, quem ei in Lalandia ante regnum acquisitum predicta nobilis coniux sua genuit, regem cum communi consensu omnium heroum 35

6. et addidi. 9. Christoforus S. 18. extendendo scripsi; ostendendo S. 19. nec nobili nec alicui S. 27. iis addidi. 31. belli Langebek- bello S.

Script, hist. Dan. minores. 1"

�� �