Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

CHRONICON ROSKILDENSE 19

Sleswich post Hericum Marconem, post Liafdagum ad Ripam Folbertum. Othincarus Albus, ad Svethiam ordinatus, Scaniam et Seland procurauit; post quem fuit Thurgotus. Iste eciam Haroldus regem Normannorum Haconem de regno expulsum restituit. Filius Haconis Trucco fuit, qui Haroldo subditus 5 fuit. Filius eius Olaf Cracaben fuit.

VI. llaroldus quinquaginta annos in Dania regnauit. Quem filius Sven in acie uulnerauit, uulneratum a regno expulit; qui fugiens uenit in Sclauiam ibique exul obijt et, uelud alter Dauid, magis de perfidia filij quam ex sua miseria lo dolens. Corpus eius a suis in patriam reportatum in ciuitate Roskild tumulatum est. Quod audiens Olaf Cracaben, augur peritissimus, filius Trucconis, filij Haquini, quem Haquinum Haroldus de regno expulsum stabiliuit, memor illius benefacti slatim Danos adijt, regem Swen expulit et regnum Danorum 15 tenuit. Swen exulans potentissimum regem Swenonum, nomine eciam Olaf, adijt; supplex, ut in regnum restitueretur, orauit. Nec mora: superueniens cum Swenonibus bellum habuit grauissimum, in quo rex Norueie Olaf augurio deceptus cecidit. Swen, cognomine Tyuvskeg, duo regna tenuit, 20 Christianis ualde inimicus, quos eciam finibus suis expelli precepit. Sed cum a Sclauis in bello uictus ter caperetur, et bis argento, tercia uice auro ponderaretur, tandem deum cognouit post flagella, quem cepit querere eique credere. Nam accersito a Norwegia Bernardo episcopo in Scania ecclesiam 25

2. Othyncarus OS Svethiam K; Suetiam O; Swethiam S {sic plerumque inter se differunt codices; ego K sequor). 3. Iste .. resti- tuit, cfr. Adam. 1. 1. cap. 22 et ad sequentia capp. 52. S4. 4. Haraldus O (et sic sæpius in OS variatur). 5. Truccor S. 6. Olaff O {sic sæpius f finale duplicatur).

Cap. VI. Cfr. Adam. 1. 1. capp. 25-27. 37—39. 49.; multa tamen auctor noster aliter narrat. 9. fuges O post obiit in S add. Stephanius: A.C. M.I. 10. velut OS magis supra versum add. m. 10. 13. Trucconis (Truccon^) scripsi, Truccori KOS. 14. de regno expulsum Haroldus S. 16—18. Sueonum . . Sueonibus 0(S). 16. nomini K. 19. rex Norvvegiæ S; noruie {omisso rex) K; norue O in textu, quo deleto m. 1 in marg. scripsit: noruegie rex. 20. Tyuusceg O; Tyuuskeg S. 21. Ctiristianus O. 23. deum KO; Dorainum S (Dominum cognoscere, Deum quærere sæpius in Vul- gata; post flagella lob. 42, 16). 25. a Noru(w)egia 0(S), item sæpius in his variatur. fcaniå initio habuit K.

o*

�� �