Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/252

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

234 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

esset. Ro transtulit ciuitatem, que Høkkøping dicebatur, de loco, qui dicitur Høkæbiærg, et posuit in portu Isfjorth et Roskildiam appellauit ex nomine suo et quodani fonte ibidem scaturiente. Hane ciuitatem postea Sweno Tiugskeg multum 5 ampliauit.

V. Helg o autem, rex maris, primo regem Slauie Scalcum in mari oppressit; et cum non minus esset lubricus quam virilis, ad quendam portum Lalandie veniens filiam cuiusdam rustid, Thoram nomine, compressit; a qua insula Thorø nun-

10 cupata est. Que filiam pariens Vrsam nominauil. Deinde Hundingum, filium regis Saxonie, apud Stadium opidum prelio vicit atque postmodum duello occidit, sicque Teutoniam subiugauit. Cumque ad insulam Thorø classem reduxisset, Thora, necdum erepte virginitatis dolore deposito, filiam ipsius

15 iam nubilem ex industria litori transmisit, vt concubitu patrem macularet; qui, nesciens filiam, eam cognouit ae filium Rol- uonem ex ea generauit. Interea Regnerus, rex Sueonum, moritur, relinquens eis in regno filium Hodbroddum; qui pro dilatando suo imperio in oriente bellauit atque post magnam

20 populorum cedem Atislum et Hotherum filios procreauit, qui- bus quendam sollempnem Gewarum pedagogum dedit. Nec orientis victoria contentus regem Danie Ro tribus preliis prouo- catum occidit. Quo cognito Helgo presides Hodbroddi in Dania positos interfecit, ipsumque cum suo exercitu nauali pugna

25 deleuit; sicque fratris necem ae patrie iniuriam vindicauit, Insuper et statuit, vt, quicunque ex Swecis lederetur, nuUa

1. høkøp(b)ing(h) A (S). 2. hyøkæbyerg D; que(!) høkøbierch (høkeberg) dicitur A (S), isfyorth D; ysfiorthA; ysfiord S. 3. Roskil- diam D et in marg. S^; roskildem VA; roTdC S^. et ex fonte A. 4. tiwf- skeg A; tiwffkeg S. Hæc de Ro maximam partern ex Annal. Ryens. snmpta sunt, item qnædam in seqq. 6. prins (p5 pro p°) V. 7. in mari om. AS. non om. A. 9. nomine om. DV. gpressit scripsi; o(p)i)ressit codd. thoræøøA; thoræø S (13: thorærø). 12. postea D. sicque sibi AS. theutoniam D; teotoniam S. 13. ad om. S. 14. erepte Langebek; erepla codd. (erapta AS), deposita A. 15. lictori(!) VA. misit S, unde fort. immisit scrbd. (litori immissam Saxo). 16. filiam suam cogn. S. 17. fu(w)eorum DV; fu(w)euorum AS. 18. eis scripsi; ei codd. 19. orientem A. 20. fedem A. høtherum V; iotherum DS. 21. solerne S (sollempnis = nobilis). 22—23. conuo- catum AS. 23. høthbroddi hic et infra DV; hedbroddi S. 25. mendi- cauil V. 26. fweuis S.

�� �