Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/256

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

238 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ligna circa muros inaltandos eriguntur. Quod agnomen Roluo sibi gaudenter assumpsit, atque Viggoni imponenti armillam dedit; cum qua Viggo dexteram suam ornauit, sinistram autem post tergum reflexit. Qui cum interrogaretur, cur sic incederet,

5 dicebat sinistram verecundari, quod ad similitudinem dextere ornatum non haberet; propter quod Roluo eam instar alterius decorauit. Viggo autem Roluoni promisit, vt, si eum occidi contingeret, ipse ab eius interfectoribus exigeret vlcionem. Quod et factum est, vt sequencia manifestant.

10 VIII. Occiso autem Atislo, vt supra dictum est, Roluo quendam probum iuuenem, Hiarwarum nomine, imposito sibi annuo tributo Swecie prefectum conslituit, atque sororem suam aliam Sculdam sibi vxorem dedit. Que cum in Swecia cum viro maneret, permota, quod vir suus tributarius esset, ei per-

15 suasit, vt Roluoni insidias faceret, deditque consilium, vt multa pondera armorum diuersis tegminibus inclusa sub specie tributi in Daniam ferret, quibus regem nocturno tempore trucidaret. Igitur Hiarwarus, naues diuersis armis replens, quasi tributa laturus in Lethram venit; quod opidum per

20 Roluonem maximis opibus iVlu stratum fuit atque regiis man- sionibus eo tempore decoratum. Roluo autem ipsum in conuiuium recepit, ae propter hospitum leticiam se inebriauit. Sweci autem contra morem suum se a potu abstinuerunt; at- que, vt alij dormire ceperunt, ipsi se armauerunt atque aulam

25 ingressi dormientes necarc ceperunt. Hialto autem, inter regios proceres eminens, curiam egressus fuerat cum scorto pernocta- turus. Qui dum clamores de aula regis e longinquo audiret, suspicatus pugnam fortitudinem libidini pretulit ae festine surgens exiuit; querente autem meretrice, cui amplexum dåret,

30 si ipse in pugna occumberet, vocatam ad se naso mutilauit, libidinosam interrogacionem turpi vulnere percellendo. Con-

1. circa om. D. I altandos DS; exaltandos V^; calcandos(!) A. 5. dextre VA (S: dex^). 6. ad instar AS. 7. si ipsum S. 8. eius D' S; eis DVA. 9. et cu V {fort. pro eciam). 1 1. iuuenem probum V. Hyarwarus A semper. 14. tribunarius S. 15. roluo D; roluo in V. 19. læthram A; lathram S. 20. illustratum Saxo; lustratum codd. fuit om. D. regnis(!) S. 21. du (pro tune) temporis S. 22. recepet(!) V. 23. se {anie a polu) om. V. 24 — 25. ipsi se., ceperunt om. A. 27. cum clamores A. ex long. AS. 29. exuit(!) surgens S. 30. in om. V. 31. .fcellendo codd., correxi.

�� �