Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

20 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

erexit. Bernardus mare transfretans in Seland uenit; ibi bone conuersacionis exemplo uitam finiuit. Deinde Swen Angliam inuasit, regem Adeldradum expulit et Brittanie fines potitus uix tres menses superuixit.

5 VII. lost cuius mortem Eadmundus, filius Adeldradi, quem Sweno expulit, Kanutum, filium Svenonis, et Olauum, filium Olaui regis Norvegie, qui ibi obsides fuerant, in uin- cula coniecit. Qui de uinculis eius fugientes naui uenerunt Bremam ibique a sancto Unwano, Bremensi archiepiscopo,

10 fidem Christi susceperunt, et baptizati reuersi sunt in Daniam. Olauus autem rex Norvegie constituitur. Qui dum regnum suum primus Christiane fidei subiugasset totum, a paucis in bello percussus gloriosam martyrij coronam est adeptus. Cuius corpus a fidelibus Throndemis humatur, \ubi} multis

15 hodie miraculis illustratur. Cui filius in regnum successit, nomine Magnus, qui ex concubina erat genitus, etate puer, magnanimus, formå speciosus. Sed ne ab incepto opere longe transgredi uidear, ad reges Danorum reuertar. Mortuo itaque Eadmundo rege Anglorum filius Adeldradus in regnum successit.

20 Quod audiens Kanutus, ueteris iniurie non inmemor, quam pater eius sibi et Olauo intulerat, cum mille armatis nauibus transfretauit et inmensis uiribus Angliam inuasit; triennium cum Adeldrado certauit. Adeldradus, fessus et bello et senio, cum obsideretur in Londonia ciuitate, obijt, relinquens filium

25 Edwardum, quem suscepit ab Ymma regina, que fuit filia Rothberti comitis. Kanutus uictor existens ipsam Ymmam duxit uxorem genuitque ex ea filium Harthe Knut. Kanutus

��2. conuersafionis O. 3. Adelradum S ; Adaldradum O {item alibi). Brittannie O; Britanniæ S fines K, item O, ubi -nes pro deleto -nies substitutum est; finibus S (sine dubio ex coniectura Stephanii). 4. Post supervixit in S add. Stephanius: mortuus A.C. M.XX.

Cap. VII. 5. Edmundus OS (item infra 19). 6. Canutum O, at solet. 8. vinclis S (pro vinctis). 9. Vnuano O; Vnwano S. 13. Ad adeptus Stephanius in marg. S: A.C. M.XXVII. 14. humatur KO, post quod ubi addidi {ex Adami lib. II cap. 59)\ humatum S {ex coniectura Stephanii). 15. Cui scripsi; Cui^ KO(S). 19. Adelradus h. i K. 20. immemor S. 21. Olauuo O cum mille: cfr. Adam. 1. 1. capp. 50. 51. 52. 22. immensis S. 24. londonea O. 25. Eduar- dum OS. 26. Rhothberti S. 27. Hartheknud O in his plerumque.

�� �