Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


CHKONICON HOSKILDENSE 21

Richardo suam dedil sororem, nomine Estrilh. Que ah illo repudiata duci Vlf sine Iratris consensu esl coniuncla. Quod audiens Kanutus inimicari cepit Vlf et sorori sue in lanlum, ut eciam eos de regno expelleret. Tandem precibus mullorum et auxilijs sub quadam simulacione reconciliatHs non post 5 multum temporis fecit Vlf inlerfici in ecclesia Roskildensi, euntem ad matutinas. Quem uxor sua Estrith honorifice se- peliuit, ecclesiamque lapideam in loco lignee construxit, quam multis modis ditauit. Habuitque ex eo duos filios, Svenonem et Byorn. Quo peracto Kanutus reuersus est in Angliam ibi- lo que uitam finiuit.

VIII. Interea Libencius, Bremensis archiepiscopus, ad Seland ordinauit Auoconem, . . . ., quem antecessor Unwanus prinms ordinauit. Qui eciam Libencius archiepiscopus ordinauit ad Sleswich Popponem, dehinc Esyconem, ad Ripam Othincarum. 15 Quorum Poppo, uir sanctissimus, fertur Svenoni multum fami- liaris fuisse. Hic eciam, paganis de fide Christi dubitantibus, in generali regis et populi conuentu, quia tune se credituros spoponderant, ferrum candens in manu gestauil et illesus apparuit. Vnde factum est, ut populus crederet, et sanctus 20 clarusque in regno fieret.

IX. lost mortern uero Kanuti tres filij eius regnare ce- perunt; Sven, quem habuit de Aluia, regnauit in Normannia,

1. ricardo O nomine om. K Estrid OS {item 7). 5. recon- ciliatus non scripsi; reconciliati {pro reconciliat^). non KOS (sunt reconciliati. Non H). 6. roscyldensi// {eraso s) O. 7. euntem corr. Stephanius in S; eunti KOS. 8. lingnee O. 9. ditauit OS; dubitauit K. 10. Byiorn S. 11. post finiuit in S add. Stephanius: A.C. M.XXXVI.

Cap. VIII. Cfr. Adam. 1. 1. cap. 33. 3i. 44, qui hic de priore Libentio loquitnr, Unwani antecessore, non de altero, eiusdem succes- sore; de Auocone tamen aliter res håbet, vid. ibd. cap. 62, ex quo loco suspicor hic post Auoconem excidisse verba : Gerbrandi succes- sorem; cfr. Adam. cap. 53. 13. Auconé hoc loco K Vnuanus O. malim prius aut primum, ut in marg. fol. 39" in Excerptis håbet Petrus Olai. 14. ordinauerat S {ex Stephanii, puto, coniectura) Qui OS; Cui K. 15. Othynchariun O, Othyncarum S. 17. fuisse S {fort. corr. Steph.); esse KO; in archetypo fort. fuit extitisse. 19. spospon- derant O.

Cap. IX. Cfr. Adam. 1. 1. capp. 72. 74. 23. quem OS; quam K.

�� �