Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


22 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Haroldus in Anglia, eciam filius Aluie, Hartha Knut in Dania, filius Ymme. Sub quo Willelmus post Auoconem predicauil. Iste Harthe Knut contra Haroldum fratrem suum, regem Anglie, a Dania ueniens in Flandria classem adunauit; sed Haroldus 5 morte preuentus bellum diremit. \Ita} Harthe Knut Daniam possedit et Angliam. Interea Sven obijt in Norwegia, frater Harthe Knut; tune Normanni elegerunt Magnum, filium sancti Olaui a concubina. Tune Harthe Knut et Magnus, rex Nor- vegie, talem condicionem inter se fecerunt et super rehquias

10 cum iuramento firmauerunt, ut, qui diutius uiueret, superstes regnum defuncti acciperet duoque regna quasi hereditario iure possideret. Sed non post multum temporis Harthe Knut obijt. Cuius morte audita Magnus, non inmemor pacti, Daniam adijt manu magna et ualida. Cui occurrens Sven, regis

15 Gamblikuut ex sorore nepos, fihus Estrid et Vlf, quem Gambh- knut interfecit, tum nauah bello tum equis cum eo certauit; ad ultimum uictus in Scaniam fugit. Qui cum Lundis pre- pararet iter suum, ut in Svethiam fugeret, ecce nuncij de Seland uenientes Magnum regem defunctum nunciant ei. Qui

20 mox Seland reuersus, deinde a Fiunensibus et a lutensibus ultro in regem electus, Daniam per multos annos strennue gubernauit et filios filiasque ex diuersis muheribus procreauit. Cuius filij .V. omnes reges unusquisque post alium extiterunt; quatuor mors matura preuenit, licet satis regno et nomine

25 digni fuerant. Sub quo Villelmus episcopus predicauit, uir strennuus uiribus et fortis, impetuosus et qui sola uirtute corporis debellaret potentes, {set} et animi uirtute, nullique

��1. Haroldus scripsi; Haroldo K; Harold OS Aluiæ H; Aluia KOS. 2. Ymmæ H et ex corr. S; Ymma KOS Wilhelraus S. 5.- Ita addidi. 9. condicio h. 1. = condictio (Aftale); et fort. scribd. erat condictionem. 10. viueret OS; inueniret K. 12. ad obiit Stephanius in S add.: A.C. M.XLIII. 13. immemor S. 15. Gambli- knui scripsi; Harthaknvt KOS nepus K gableknud O. 16. tum . . tum OS; tn . . cum K. 17. Lundis S; lundi KO. 17—18. properaret S. 19. nunciant ei scripsi; nunciantes KO; nunclaverunt S. 20. in Seland S fivnensibus K. 21. ultro KO; ultimo S strenue (26 .strenuus) S. 23. quinque S alium KO; alterum S extiterant KOS, corr. Westphalen. 25 (et 23, 4). V(W)ilhelmus 0(S). 26. et for- tis KO; fortis, et S. 26 — 27. corporis virtute H set addidi sensu postulante.

�� �