Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

278 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Hugno autem filiam suam dedit Hytino vxorem. Autumpno veniente redierunt, quos Frotho emiserat, victoriis quam ali- mentis locupleciores ; nam viginti regna imperio Frothonis addiderant, quorum reges, predictis triginta adiuncti, Frothonis

5 imperio militabant. Igitur tanto exercitu Frotho roboratus cum Hunis congredi cepit; primoque die tanta strages facta est, vt precipui tres Ruscie fluuij cadaueribus velud ponte strati meabiles essent; preterea, quantum quis per triduum transire posset in equo, totum erat plenum cadaueribus mor-

10 tuorum. Stante autem prelio per septem dies, Hun, rex Hunorum, cecidit; cuius frater, dictus eodem nomine, cum populo suo reddidit se Frothoni. Igitur Frotho, conuocatis regibus in vnum, omnibus eandem normam viuendi imposuit. Prefecit autem Olimarum Holgardie, Oneuum Kønagardie;

15 Hun captiuo Saxoniam tribuit; Reuillo dedit Orcades, Dimaro terras Helsingorum, Jarnberorum et Jamptorum cum vtraque Lappia; Dago vero Hestiam erogauit: quorum vnicuique cer- tum tributum imponebat. Erat itaque Frothonis regnum com- plectens Rusciam ab oriente, terminabaturque Reno fluuio ad

20 occidentem.

XIV. Interea Hytinus falso delatus est ad Hugnonem, quod filiam suam ante sponsalia stupro temerasset; quod tune im- mane facinus apud gentes reputabatur. Igitur Hugno, credens delatoribus, Hytinum, in Slauia tributa regis colligentem, bello

25 fatigauit; certamine porro victus in Juciam rediit. Propter violacionem statute pacis Frotho nuncios misit, qui eos simul

1. hitino post autem habent AS. Autumpno autem v. S. 2. tam victoriis AS; tam D^ in marg. add., sed omiserat D, ui V et Saxo. 3. lucupl. VS. xx" DVS. 3—4. frothonis imp. addiderunt S. 7. est om. AS. velut D^. 8. constrati Saxo. 9. tantura Saxo. 10. hum A; huni S. 12. reddidit codd.; dedere (se cunctatus non est) Saxo, ut fort. dedidit scribd. sit. 14. Hohngardiæ Saxo. Cønogardiæ Saxo] Kog(h)ardie (A)S. 15. huni S. dunaro A(S?). 16. ioptorum D; maptorum AS. 17. lappiadago v° AS. 18. Erat igitur S. 19. ad om. A; ab occidente S. 21. fto (= falso) delatus DV; flonde I latus A; fraude | latus S. 22. temptasset S. in mane DV; lane S; inane A. 24. latoribus S. flauiå V. 25. certamine porre (= autem) scripsi; fg tn j> eo (o: sed tamen pro eo) DV; sed pro eo A; sed tamen ab eo S (sed tamen prelio Langebek; consertaque manu Saxo). in iusciam V; in rusciam A. 26. sta- tue D. simul VAS; mifit {sic]) D.

�� �