Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/298

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

280 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

terreno antro cum equo et cane tumulatur; cum quo Asmun- dus assumpto secum cibo propter condictum consepelitur. Contigit autem Ericum transeuntem cum exeicitu venire circa tumulum Aswiti; in quo Sweci sperantes thesaurum inuenire 5 ipsum aperire superius inceperunt, atque ipsum profundum inuenientes vnum ex se intro cum sporta demiserunt. Quod cum Asmundus aspiceret, eum de sporta eiecit seque in sporta posuit, ae cum fune signum faciens a suprastantibus est euec- tus. Cuius faciem sibi ignotam cum viderent, territi aufuge-

10 runt. Clamante autem ipso eos, Ericus rediens et videns faciem eius sanguinolentam quesiuit, quis esset. Qui sibi narrans \ait}, Aswitum, socium suum, om ni nocte rediuiuum secum colluctari; qui et sinistram aurem sibi abruperat, propter quod sanguinolenlus in facie videbatur. lamque Frotho in

15 Halogie fines cum classe venit atque durum bellum cum Noricis tota die vsque ad noctem egit. Diluculo cum exercitu superuenit Ericus, suggerens regi bellum iterandum; quo bello tanta Danorum strages facta est, vt de tribus milibus nauium sole .CLXX. superessent; Norici vero ita deléti sunt, vt vix

20 quinta pars illius gentis remansisse crederetur.

XVII. Igitur victor Frotho, pacem et ocium omnibus gen- tibus, quas habuit, facere cupiens, armillam vnam in rupe, quam Frothonis petram nomina;7t, alteram apud Wiik, conuo- catis Noricis, affixit, minans se vlturum in omnes prefectos

25 Norwegie, si inde auferrentur. Statuit eciam, vt nauigantes vbicunque repertis remis licite fruerentur. Ampnem vero transituris vsum equi, quem proximum vado reperissent, libe-

5. ipsum tumulum sup. aperire ceperunt AS. 6. demiserunt scripsi ex Saxone; dimiserunt codd. Quod codd.; malim Quem {cum Saxone). 8. posuit om. D. faciens ae a s. S. extractus A. 9. faciem om. A; Onus sibi ignotum(!) S. viderunt A. affuge- runt A. 10. ipso scripsi; post codd., inaudito loquendi genere. ae videns S. 12 ait addzcfz. 13. obru(m)pebat A(S). 14. in facie om. D; sangwinolenta facie A. lamque Saxo, Itaque VAS; Ita quod D. 18. est facta S. 19. itaque deleti vt A. 20. videretur AS.

21. Frotho Victor D. 21—22. gent. fac. cup. quas habuit S.

22. in rupe Ro {vel Bo) A. 23. nominant Saxo; nominauit codd. wik AS. 25. auferentur DVA, item S^, sed pro hoc deleto auferre- rentur(!) in marg. S^. 26. receptis V. licite om. AS. Ampnem vero S {Saxo); Amnem vado DV; Impune vero et vadum(!) A. 27. reperisset AS.

�� �