Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/299

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


COMPENDIVM SAXONIS. LIB. V 281

rum concessit, ita tamen, vt, dum priores pedes equi aliam ripam altingerent, poslerioribus pedibus adhuc in aqua manen- libus, insidens descenderet; alioquin, si vltra cum equo proce- deret, capitis reus esset. Nullus eciam domum vel archam seraret vel rem aliquam sub clausura ponerel, Iriplum pro 5 amissis a rege recepturus. Quilibet eciam pro via tantum de cibo alieno sumere poterat, quantum sufficeret vni cene; plus recipiens furti reus erat. Furis in suspendio iudicabat lupum sibi ad latus iungi ; conscios furli eodem modo dampnauit.

XVIII. Post hec septem annis iocundissimam pacem ha- lo buit genuitque filium Aluonem ae filiam Offuram. Hiis die- bus Arngrim, pugil de Swecia, Skalc Scanicum in duello occidit; ex quo facto elatus filiam Frothonis postulauit vxorem. Cum- que rex non annueret, Erici, regis Swecie, subsidium petiuit; qui hortabatur, vt aliquo preclaro merito fauorem Frothonis 15 impetraret, consuluitque, vt contra reges Biarmie et P'inmarchie pugnaret, quia hij soli Frothoni resistere nitebantur. Qui statim eos aggressus contriuit atque cum spoliis et victoriis ad Ericum est reuersus. Ericus igitur cum eo ad Frothonem iuit, dicens eum dignum eius filia, cui extrema regna strenue 20 subiecisset. Frotho igitur dedit ei Offuram, filiam suam, ex qua Arngrim .xii. filios generauit. Qui omnes ab adolescencia piratice vite insistentes venerunt simul in Samsø; vbi duas naues Hialmeri et Aruaroddi piratarum inuenerunt, quas ag- gressi omnes remiges occiderunt. Porro duo predicti princi- 25

1 — 2. ripam aliam AS. 2. attigerent S. 5. seraret .. poneret S; serare .. ponere DVA. 6. eciam om. AS. 8. furtimus (!) erat S. Furis in suspendio scripsi; furi suspendio DVA; furis suspendio S. iudicabatur S. lupus AS. 9. conscius AS. dapnabatur(!) S. 11. alnonem, iit vid., D. et AS. Hiis diebus miriim sane videtur; lacunam hic in Saxonis codicibus fiiisse credo, quam iam epitomator iniienil. 12. fcalk A; fkalk S. 13. postolauit S, ut sæpius. 13 — 14. Cum rex AS. 14. annucrat V. 15. ortabatur V. 16. impe- trauil V. 17. pugnare V. resistere om. V. 18. ggressus S. oonlcriuit A (obtriuit Saxo). 20. strennue DV; sibi strenue AS. 21. subiecisse S. ei om. S. 21—22. cum qua AS. 22. Arngrim om. AS. 23. assistentes AS. simul S et, ut vid., D (rt) (vno omnes nauigio Saxo); semel VA. famføø AS; fampsø D (Saxo). 24. hyalmeri A; almeri S. aruoroddi V; arnoroddi D; arnoldi AS {item fere infra codd). piratorum V. intrauerunt D; inverunt V. 24—25. ingressi o. armigeros AS. 25. occiderent D. predicti om. DAS.

�� �