Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

24 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quadam noua lege et inaudita ad tributum, quod nostrates 'nefgiald' uocant, coegit, a lucia in Fiuniam fugatus Othinse in ecclesia sancti Albani martyris ante altare magna confes- sione cordis martyrizatus est anno dominice incarnacionis 5 .M.XC, anno .XI. regni sui. Cuius corpus magnis miraculis illustratur, Christus in martyre glorificatur. Cum quo eciam occisus est frater eius, nomine Benedictus.

XI. V><onuenientibus igitur regni primatibus Olauum, fra- trem eius, in regem assumpserunt consortemque tocius regni

10 Danie fecerunt. In cuius temporibus ingens farnes Daniam per nouem annos optinuit, ut uix ab illicitis escis et inter- dictis se abstinuerit; sed quia necessitate cogente aliquando lex frangitur et transgreditur, equi ad uescendum occidebantur, canes a multis excoriabantur. Non mensas diuersis ferculis

15 ornabant, nec aliquem apparatum habere cupiebant. Quam plagam uenerabilis Sveno episcopus statim post interfectionem Kanuti predixit uenturam et, ut penitendo eam amouerent, paterna ammonicione multos consuluit. Sed quia deus quos uult indurat, et quibus uult miseretur, cor omnium indurauit

20 et, ut predictum est, piagis flagellauit. Pastori autem misertus deus ab omnibus angustijs huius nequam seculi eum liberauit. In secundo enim anno regni Olaui, non contentus domestica quiete actiue uite cum Martha, sed eciam contemplatiue speculacionis particeps fieri uole/js cum Maria, licenciam a

25 rege et populo pecijt lerosolimamque adire penitendo \per} peregrinacionem elegit. Sed ueniens ad quandam insulam, nomine Rodus, infirmitate detentus, uictrix anima Christo

��1. noua quadam et inaudita lege S. 2. Fyuniam OS Ottiynsø S; Osj'ntliø O. 4. martirisatus O. 6. et Christus S. 7. nomine om. S.

Cap. XI. 9. in regnum H conpotemque scribd. vid. regni S (ex con: Stephanii)-., regno KO. 11. obtinuit S. 12. abstinuerint Westphcden, quod probo. 13. et transgreditur om. S. 17. ammoue- rcnt KO. 18. admonitione m. adhortatus est S (sine diibio ex coniectura Stephanii) deus KO; Dominus S (//em 21). 18— 19. deus., miseretur, cfr. ep. ad Roman. 9, 18. 20. I^astoris S. 24. speculacioni KO, corr. Siephaniiis uolens scripsi; uoluit KOS. 25. Iherosoli- mamque O (-ymamque S) per addidi (Iti. peregrinatione adire elegit, omisso penitendo, Stephanius in S). 27. Rhodus S.

�� �