Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/300

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

282 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ iMINORES

pales pirate siluam ingressi fuerant pro vno gubernaculo faciendo; qui regressi pugnam cum illis .xii. habuerunt, in qua Hialmerus et omnes illi .xii. fratres ceciderunt; solus Aruaroddus euasit. 5 XIX. Cumque pirate pro magna parte destructi essent circumquaque, adhuc tamen occeanus ab hiis tutus non erat. Propter quod Frotho voluit eciam bellare versus occidentem, cuius omne studium fuit pacem prouinciis ordinare. Accer- sito igitur Erico ae omni regnorum sibi famulancium classe

10 congregata cum innumera multitudine in Britaniam nauigauit. Cuius rex, videns se Frothoni non posse resistere, fraudulenter subiectionem sui et prouincie Danis promittit; deinde Frotho- nem cum duobus milibus et quadringentis ad conuiuium inui- tauit. Frotho autem, suspectam hane inuitacionem reputans,

15 misit aliquos, qui regionem explorarent; qui inuenerunt eastra Britanorum in vallibus latitare. Quod dum Frothoni renunci- assent, ille eciam posuit multos in latibulis, vt, si res exigeret, in auxilium festinarent; sicque supradietum numerum seeum recipiens cum leui armatura ad conuiuium venit. Tanta erat

20 ibi sollempnitas in ornatu aule, mense et ministrorum, tanta preciositas vasorum, potuum et ferculorum, quod longum est per singula enarrare. Dani igitur certatim studebant calicibus expotandis; Britani vero, quantum poterant, abstinebant. Qui cum Danos ebrietate oneratos viderent, ceperunt paulatim

25 egredi ae hostia firmissimis seris et obstaculis obfirmare, sic- que ignem tecto imponunt. Excrescente incendio, cum Dani hostia obserata viderent, ceperunt parietem infringere; et, licet Britani exterius resisterent, quantum possent, tamen violenter egrediuntur; tum vocatis hiis, qui latebant, regem Britanorum

1. pyrate A. ingressi siluam AS. fuerunt S. vno om. S. 2. ingressi . . fecerunt AS. 3—4. solos arnoraddus D. 5. parte magna AS. 7. contra occ. S. 8. acesito V. 10. innumerabili S^ corr. britannia, britanni nonnulUs locis codd. 12. subiectum vsui et p. D. se promittit A; subiectioni sue dåre se promittit (!) S. 13. milibus om. AS. ad conuiuium om. AS. 14. hane inuit, susp. D. 17. posuit eciam VAS. si rex AS. 19—20. erat sibi S. 20. solenitas DS. 21. potum et ferculum S. esset A. 22. per omnia D. 23. quam, ul vid., D. abstin(u)erunt D(S). 24. Danos om. AS. 27. obseruata DV. viderunt AS. 28. excercitus(!) VA. 29. egredi" D; egredi V; egredi temptauerunt AS. tum vocatis scripsi, conuocatis codd. latitabant AS.

�� �