Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/304

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

286 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quem dum solum reperirent, credebant sessorem submersum ae equum postea enatasse; sicque securi ad quietem se posuerunt. Porro equus, quem Fridleuus in terra sanguino- lentum dimiserat, in castra veniens prouocabat pugiles, vt

5 Fridleuum inuestigarent; qui venientes ad fluuium, dum comitem eius in vestibus ipsius mortuum inuenissent, credentes eum mortuum pro nece vindicanda fluuium transnatare vole- bant. Quos vt Fridleuus circa fluuium vidit, demisit pontem eosque intromisit. Primo igitur vigiles prostrauerunt, deinde

10 reliquos omnes occiderunt preter Biornonem, quem Fridleuus sibi in socium assumpsit.

II. Audientes autem Dani aduentum Fridleui Hiarnonem regne cedere iubent; Fridleuus eciam per nuncios sibi iussit, vt aut regnum dimitteret aut secum bellaret. Hiarno autem,

15 mallens vita quam tanta gloria carere, bellum iniit; sed victus in Juciam fugit. Iterumque collecto exercitu contra Fridleuum bellauit; sed amissis sociis vix solus aufugit in locum iuxta Horsnes, qui Hiarnø dicitur. Postea, intendens occulte Frid- leuum occidere, immutata facie seruicium eius intrauit; tandem

20 tamen agnitus in duello per Fridleuum est occisus.

Cum autem Dani Fridleuo instarent, vt propagande sobolis gracia vxorem duceret, per legatos Frogertam, filiam Amundi regis Norwegie, postulabat; Amundus vero filiam denegauit, allegans tyrannidem, quam Frotho prius fecerat in terra illa.

25 Quod audiens Frogerta patrem arguit, quod eius peticionem spreuerat, qui et genere et magnis operibus clarus erat. Iterato Fridleuus legatos cum eadem peticione transmisit; quos

1. repererent V, correxi; reperierunt DA; inuener(un)t S. cessorem D. 4. castrum A. 5. dum om. AS. 8. vt DAS; et V. dimisitque codd. 9. vigiles VAS {et Saxo, qui antea Biornonis monitii excubias dispositas fiiisse narrauil)\ pugiles D. 10. omnes reliquos AS. 12. larnonem A {item 14). 13. iussil VS; misit D; nunciauit A. 14. autem om. S. 15. iniuit V. nc victus D. 16. in rusciain A; ad iuciam S. Iterum {sine que) S. 18. hors- nees D; horsnæs S. hiarnøø AS. allendens A. fridl. occulte AS. 19. i mutata V; mutata S. 20. tamen agnilus om. S; agnitus om. A. 21. autem om. S. Fridleuum A. 21—22. fridlewo vt prop. instarent sob. g. S. 22. Asmundi hoc uno loco D. 26. qui genere A; qui in genere S. preclarus S. Interea AS. 27. legatos post transmisit habent AS.

�� �