Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/311

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. VI 293

VIII. Cumque Helgo rediret, ad pkires dies postea Starka- therus iter aggressus tantum perfecit duobus diebus de itinere, quantum alius per vndecim dies, ila vt eadem hora ipse et Helgo ad curiam Ingelli conuenerunt. Vbi cum Slarkatherus ante mensam preteriret, predicti nouem fralres more canum 5 contra senem oblatrabant. Quos cum ille propter talem modum bestialem increpasset, quesiuerunt ab eo, si vires haberet dimicandi; qui respondit se habere vires non solum ad occurrendum vni sed eciam quotcunque. Quod illi audientes reputabant, eum hunc esse, quem in subsidium lo Helgonis e longinquo perceperant aduenturum. Sequenti mane, cum ad certamen procedere deberent, Starkatherus ad cubi- culum Helgonis veniens vidit eum in lecto quiescere cum vxore. Nolens igitur eum inquietare solus ad locum certaminis iuit, qui erat in campo Røliung, atque sub quodam colle 15 contra niues se posuit; ibique veste deposita, quasi tempus vernum esset, demendis pulicibus operam dabat. Veniunt autem eciam dicti fratres, ponentes se ex altera parte collis, vt venti declinarent incommoda, feceruntque sibi ignem contra frigus; cumque tempus transiret, miserunt vnum ad summi- 20 tatem collis, vt prospiceret, si ex longinquo aliquis adueniret. Qui dum ascendisset, vidit ex altera parte senem sedentem ae super scapulas niuibus coopertum ; quem dum interrogaret, an esset is, qui cum eis dimicare deberet, respondit se eundem esse. Tune ceteri superuenientes querebant, insimul omnes 25 an successiue vnum post alium recipere vellet ad certamen; at ille: »Quociens canes« inquit »contra me latrant, simul et non vicissim eos fugare soleo.« Inito igitur conflictu sex ex

2. profecit A. 2—3. duob. diebus .. vndecim d.; aliter Saxo: diali itinere . . xn. diebus. 3—4. ipse et H. eadem hora S. 4. ingelli curiam AS. 8. habere dim. V. 9. quocunque A; quotcun- que venirent S. 11. helgoni V. ex long. AS. 12. proc. deberent, St. DV; procederent, St. A; procederet St. S. 13. in om. V. 14. eum igitur AS. 15. rølyungh S; roliung A {Saxo). 16. contra iuuenes(!)A. 17. verni AS, sed in S /ueraM-ernum. pullicibus DV. 18. et dicti VAS. 19. vt om. A. declinarem A. incomoda V, et sic non raro in codd. scribitur. 20. sumitatem VS, ut sæpius. 22. Quod V. dum D; cum VAS. 23. scapulis DVS. 25. insimul scripsi; an simul codd. 27. inquit om. S. 28. fugere S. Qfflicto (con: -tu) D; afflicto V et fort. A; afflictu S.

Script, hist. Dan. minores. *0

�� �