Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/313

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. UB. VI 295

se de agricola patre natuni rusticisque laboribus assuetum. Laudauit Starkatherus genus et actum eius, eo quod liber natus iusto labore acquireret subsidia vite. Accedens itaque iuuenis euulsas viscerum partes pristino loco restituil ae aperturas ventris viminum nexibus conclusit, deinde exceptum 5 curru senem ad curiam regis duxit; cuius humanitatem senex remunerans dedit el purpureum indumentum sibi ab Helga coUatum. Interea Helga virum monuit, vt in reditu Starka- theri sibi caueret, dicens, quod in eum vindicaret, quod tem- pore pugne libidini vacare voluisset; consuluitque, vt seni lo redeunti acriter occurreret, quia solitus erat fortibus parcere et ignauos odire. Igitur dum senex curiam intrasset, neglectis vulneribus cucurrit ad thalamum ae hostium pugno fregit. Cui occurrens Helgo ipsum in capite grauiter vulnerauit; cumque secundum ictum dåre vellet, Helga citissime accurrens 15 ictum clipeo excepit, ita quod vmbo per medium diuisus fuit; sicque laudabilis femina, vt maritum consilio, ita senem amicum facto protexit. Quo facto Starkatherus Helgoni indulsit, dicens eum indignum mori, qui tanta resistendi fiducia occurrisset. 20

IX. Cum autem audisset Haldanum, regem Swecie, ab emulis interfectum, vulneribus nondum curatis in Sweciam reuersus Siwardum, filium Haldani, deuictis rebellibus paterne dominacionis heredem constituit. Apud quem diu conuersatus, cum audiret Ingellum non solum necem patris sui Frothonis 25 non vindicantem, ymmo eciam interfectores eius amicicia et fauoribus prosequentem, indignacione permotus pondus grande carbonum humeris gestans in Daniam redire cepit. Inter- rogatus ab obuiantibus, quare tantum onus portaret, Ingelli

2. genus eius et actum V; genus suura et actum AS. 2—3. liber est natus AS. 4. restituat AS, sed in S correctum in -it. 7. a helga AS. 8. monuit virura AS. 10. consuluit vt S. 11. quod sol. A. 12. odiire D. 13. concurrit D. talamum S. ostium pugno A. 15. ictum om. S. citissime accurrens om. AS. 16. vbo SV*; vbbo V^D; vlbo A. 18. facto prot. amicum AS. 18—19. indulsit helgoni S. 19—20. quia . . occurrisse A. 21. Cumque autem A; Cumque S. 23. reuersus est S. 24—25. conuersatus est. Cum A. 25. non DV; omnino (oio) AS. solum om. S. sui om. AS. Frothonis om. S. 26. non ASD^, om. DW. ymo DV. 27. perse- quentem A. magnum pondus carb. VAS.

20*

�� �