Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/316

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

298 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

propinquus erat morti, vocauit ad se filios suos Frothonem et Haraldum regnumque inter eos diuidens prefecit vnum eorum terre et alterum mari, ita tamen, quod singulis annis inter se mutuo ista dorainia comrautarent. Habebat autem 5 Frotho vxorem Vluildam, filiam Siwardi, regis Swecie ; Haraldus habuit Signes, filiam Karoli, regis Gothie.

II. IVlortuo igitur Olauo, patre eorum, Frotho primitus habuit dominium maris; in quo frequenter turpia dampna habuit pro eo, quod eius socij noua coniugia contraxerant,

10 propter que magis thorum coniugum quam miliciam dilex- erunt. Postea Haraldus, qui erat minor natu, idem domi- nium adeptus elegit milites coniugio carentes, cum quibus tot Victorias reportauit, quot frater suus obprobria habuerat; propter quod Frotho ei inuidere cepit. Coniuges eciam eorum

15 frequenter de nobilitate adinuicem rixabantur, ita quod mariti conuictum, quem prius simul habuerant, dimiserunt, plus vxorum rixam quam fraternitatis vinculum attendentes. Videns autem Frotho propter fratris claritatem se contempni, per quendam familiarem ipsum occulte interfici procurauit; quo

20 peracto, ne scelus proderetur, eciam ipsum occisorem tacite peremit. Postea, vt innocentie sue fidem faceret, inuestigari per regnum precepit, quis suum germanum occidisset; nec tamen tot viis notam suspicionis amisit. Nam Karolus, rex Gothie, ab eo interrogatus, quis Haraldum occidisset, respondit,

25 eum de re sibi nota facere questionem.

1. suos filios A. 2. regnum (om. que) AS. 4. mutuo inter se AS. dominia commutarentur AS, correxi; dnio (duio = diuisio?) commu- taretur DV. 5. regis Siw. Sw. AS. 6. habuit DV; autem AS. filiam om. S. 7. Inscriptio in D: Haraldus 30.; in A: De rege ffrothone Olaui filio, et in marg.: xxxvni. Harild Oleffs føn, et paiilo post: xxxix. frode Harilds Broder. 9. contraxerant codd. , correxi.

10. propter quod S, fort. rectins. thorum coniugium V, corr. Langebek; coniugium (om. thorum) D; th. et coniugium AS.

11. minor AS (utSaxo); iunior DV. inde {pro idem) A. 13. quod (pro quot) A. opprobria S. 15. de nob. freq. AS. 16. conuiclu A. diuiserunt AS, fort. rectius (soluere conuictus Saxo). 17. rixas AS. 18. caritatem S. 19. procreauit(!) A. 20. tacite occisorem AS. 21. Postea, addito in marg. a. (= autem?) V. faceret fidem AS. 23. tot arlibus Saxo; fort. vafritiis scrbd. notam om. A. korolus A. 24-25. rcsp. ei de re notam f. q. S.

�� �