Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/318

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

300 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

dium domibus apposuissent, Frotho timens in quoddam stric-

tum antrum repere cepit, vt ibi saluaretur ; vbi dum clausus

lateret, fumo et caiore strangulatus interiit, sicut dignum erat.

IIII. Perempto Frothone Haldanus fere tribus annis

5 terre prefuit; deinde fratri suo Harald o ius regnandi tradidit, ipse vero ad bellandum Daniam exiuit. Primo autem Ølandiam ae alias insulas Swecie subiacentes optinuit; deinde Sweciam intrans regem prelio interfecit. Cumque cum Erico, filio patrui sui Frothonis, nepote regis Swecie, pugnare deberet,

10 intellexit pugilem eius Haquinum habere artem gladios hebe- tandi; propter quod vnam maximam clauam ferreis nodis consertam sibi faciens sine scuto aciem hostium intrauit ae, quidquid sibi obiciebatur, comminuit; vbi et dictum pugilem prostrauit. Victus tamen in Helsingiam fugit ad quendam

15 Nicholphum, qui olim cum patre suo Haraldo fuerat, sed iam milicia relicta rusticam vitam agebat; hic, magnam artem habens medicandi, vulnera Haldani curabat. Cumque milites Erici illuc venissent pro Haldano inuestigando, ita eos Nichol- phus visu spoliauit, vt domum nec oculis nec vestigiis possent

20 inuenire. Sanatus igitur Haldanus accepit socium quendam pugilem Thoronem bellumque Erico indixit. Facto autem bello in quadam valle habente circa se altos montes, cum Haldanus videret suam aciem inclinatam, rupem cum Thorone ascendit atque moles lapidum inde eruens super hostes

25 deuoluit, quorum pondere et ruina eorum aciem oppressit. Ob hoc dictus est hin bierggram. Ericus autem fuglens Daniam infestabat; cui Haraldus, frater Haldani, occurrens quater cum eo pugnauit, sed in quarto bello est peremptus.

1. timens DV; timens se S; cadens(!) A. 2. reperire(!) DV. vt ibi DV; vbi AS. sanaretur V. 3. interiuit V. 4. Inscriptio in D: Haldanus 319; in A: De Regibus Haldano et Haraldo fratri- bus, cl in marg. Haldan Harilds første føn kailis Biergram. 4. Haldanus fe (pro fe') tribus S, sed fe postea deletum. 5. prefuit terre AS. regnandi D (iit Saxo); regendi VAS. 6. Primo vero A; Primo Olandiam S, om. autem. Ølandia V. 9. Frotlionis, nepote om. AS. 10. habere Haq. V. ebetandi AS^ {con: S^). 12. faciens om. D. aciem om. A. atque S. 13. obuiabatur S. 14. hel- singam A. 15. Vitolfum Saxo. 16. milicia relictam A. 21. thu- ronem S. indixit erico S. 23. vidisset S. 24. deinde AS. 26. ab hoc S; propter hoc A. nuncupatus A. hinbiergram S (hin biørngramæ Annal. Ryens.).

�� �