Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

26 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

facta est. Nam anno .XX. regni eius Petrus quidam, filius Botildis, consilio et instinctu capellani sui Notholdi, qui postea Ripensis episcopus effectus est, incepit questionem contra clericos, quatinus habentes uxores dimitterent, et non habentes 5 nequaquam ducerent. Cui questioni clerici \uolentes quidem, sed) non ualentes resistere, quippe Arnoldo episcopo iam senio pregrauato et egrotanti, alij membris truncabantur, alij occide- bantur, alij de patria expellebantur, pauci sua retinuere. Arnoldus uero sequenti anno post illam incepcionem bundo-

10 nura obijt. Cui rex Nicholaus capellanum filij sui Magni, nomine Petrum, subrogauit. Hic fuit uir erudffus et litteratus et inter omnes episcopos Danie tune temporis eloquentissimus et constantissimus. Qui mox causam clericorum contra bon- dones suscipiens non solum ex illo \eos malo) liberauit, sed

15 insuper illud efFecit, ut nullus laicus querimoniam super clericos in placitis faceret, sed in sancta synodo, quod prius nequaquam licuit. Valentes clericos adamauit, ecclesie autem sue nullum proficuum contulit. Curias suas lapideis et ligneis domibus ornauit. Et licet prepostero ordine utebatur, querens,

20 que sua et que Cesaris erant, dicebat tamen se et, que dei erant, uelle querere, si aliqua tranquillitate pacis cum Maria et cum lacob posset permanere. Et ut impleret opere, quod mente et uerbo disposuit, domos ad ecclesiam sancti Clementis et terras addidit, ut congregacio monachorum ibi esset. Sed

25 quia antiquus hostis semper sub uelamine latens et semper inuidens operibus iustorum (pacem odit/, tantam discordiam inter Danos seminauit, quod, ex quo Christianitas in Dania inoleuit, maior tribulacio cleri et piebis non est facta.

1. Nam scripsi., In KOS, post quod in O eius erasum esse videtur. Ad hæc pertinet versus paulo superius in margine O ad- scriptus: MC. bisque decem Danorum clerus abegit I Vxores ductas non sine clade graui. 5. uolentes quidem, sed addidi; necessario enim significandum est, conatos esse clericos resistere, ut ea, quæ deinde de eorum calamitatibus narrantur, intellegi possint.. 7. egro- tante S. 9—10. bundonem K. lO. filj O. 11. eruditus Westphalen, bene; crudelis KOS literatus OS. 14. cos malo addidi; nisi forte malis: ex(///o) illos. 18. contulit (gtulit) KOS; intulit male Westphalen. 24. monacorum O. 26. pacem odit vel aliquid simile excidisse videtur, si quia rede in præcedentibus scribitur. 27. quod KO; ut S. 28. exoleuit H clerici K.

�� �