Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/322

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


304 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

tum propter probitatem tum propter facundiam fiduciam sumens, puellam procabatur; cumque omne ingenium suum in sermonis dulcedine expendisset, nec tamen demissos puelle oculos in se flectere potuisset, admirans discessit. Postea 5 quidam gygas, circa eam simili modo laborans, nec tamen in aliquo proficiens, per quandam pedissequam puelle ordinauit, vt extra domum paternam iret; quam ille statim rapiens ad latibula sua in montanis deduxit. Quod Otharus audiens montes scrutabatur, inuentumque gygantem occidens eam

10 secum duxit; cumque diuersis modis eam alliceret ad mutuum aspectum, nec tamen optineret, nephas ducens opprimea'e regiam puellam eciam in latibulis, eam dimisit. Cumque illa sic relicta per solitudinem vagaretur, contigit, vt ad cuiusdam siluestris femine tugurium perueniret; a qua capta officium

15 pascendi capras accepit. Iterum per Otharum superuenientem inde liberatur; cumque allegaret, eam bis liberatam perfactum suum, ae aliis irritamentis eam alliceret in aspectum sui, illa propter hoc nullo modo palpebras demissas leuauit. Igitur iterato ab eo dimissa cum inter scopulos oberraret, contigit,

20 vt in parentum Othari domos perueniret, ae ob nuditatis et inopie ruborem pauperum se filiam nuncuparet ; at mater Othari, aduertens eam tam ex facie quam ex moribus generosis prodisse natalibus, eam reuerenter secum detinuit. Quam cum intrans Otharus videret, quesiuit, cur peplo faciem obscuraret ; f cumque

25 super lectum sederet, precepit Sirithe lucernam tenere. At cum candela vsque ad tenentis manuni consumpta fuisset, illa ardorem sine faciei commutacione viriliter tolerabat. Cui

1. fiduciam om. V. 3. demissos Saxo; diraissos DV; diuisos S. 4. amirans decessit S. 5—6. nec in al. taraen S. 8. in raontana S. 9. eam S; eamque DV. 10. Cumque eam diuer. modis S. 10 — 11. ad domituum asp. (!) S. 11. oppremere S. 12. in labilibus latibulis S. 16. allegando malim. 17. irratamentis S. conspectu S. 18. per hoc S. dimissas codd., correxi. 19. scrupulos S. 20. perueniret domos S. 21. pauperum V (et fort. D: paupm); pauperem S (egentium Saxo). ae S (item 25). 22. aduertans V (et initio D). 24. pepulo S, Ilt solet. Ante cumque aliqiia excidissc videntur, ex parte etiam in Saxone; tacunam sic expleiierim \at illa vultu demisso tacente Siritham agnouit. Cuius animum cercius experturus nup- luram sibi feminam fingit;) cumque. 25. firitte S. 26. vsque om. S. tenenles V^, corr. V^. 27. tollerabat V.

�� �