Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/324

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

306 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

habiturum eam, qui angues interficeret, ille aggressus ignitam calibem forcipe comprehensam hiantis vippere faucibus iniecit sicque eam proslrauit; deinde, cum serpens eum aggrederetur aperto ore, telum iaculans eum interfecit. Quo facto virginem 5 \vt} sibi debitam petiuit. Respondit pater, quod nollet eam alij dåre, nisi in quem ipsa consentiret. Super quo cum mater sibi loqueretur, ae illa in iuuenem consentiret, mater, que maliuola erat, adeo puellam increpauit, vt femineam mentem exueret ae virilem vestem assumens cum multis puellis ad

10 similia vota animatis piraticam vitam ageret multis annis. Quod cum Alf percepisset, multis nauigacionibus eam inuestiga- bat, tandemque eam cum suis nauibus in quodam sinu repe- riens, credens esse virum, eam debellauit. Cuius galeam cum a capite amouisset, per leuitatem menti recognouit mulierem

15 esse; quam recipiens vxorem liliam ex ea Gyrith generauit. Borcarus vero, socius Alfonis, sociam Aluilde, Gro nomine, accipiens vxorem generauit ex ea Haraldum, qui secundum aliquos appellatus est Hildetan.

IX. Post hec vernali tempore Alf et Algerus, frater eius,

20 piratice insistentes incidunt in filios Hamundi reguli, factumque est graue bellum inter eos; ae pari strage vtrinque recepta pacem inter se fecerunt. Cum autem Alf et Algerus redirent, iuit cum eis Hagbardus, vnus filiorum Hamundi, eisque nesci- entibus cum sorore eorum Signæ occulcius loquebatur adeoque

25 eam allexit, vt ipsa ei concubitum suum clandestinum pro- mitteret fide data. Accidit postea dissensio inter filios Sigari et Hamundi in tantum, vt Alf et Algerus duos filios Hamundi bello interficerent; quo facto Hagbardus superueniens in vlcionem

1. qui agnæs angues D; qui agues A; qui angwes S, ut sæpius scribitur. 1—2. torridum chalybem . . comprehensum Saxo. hyantis DS. 3. dum s. eam(!) A. 5. vt addidi. 6. in quem DAS; inquid V. ipsa om. AS. 6—7. sibi mater A. 7. et illa A; at illa S. in om. VD^, add. in marg. D^. 10. vota om. S. animotis A. 12. tandem (om. que) S. sinu maris A. 14. amouisset codd., ut sæpius. læui- tatem menti Saxo; lenitatem mentis(!) codd. (mentis om. D). 15. girit A. 16. borcharus A; bolcarus D; otharus S. sociam aluide A; soc. aliude(!) S. 18. nominatus AS; dictus D. 19. hoc AS. 20. vite pir. AS. 21. et pari AS. vtrumque A; vtriusque S. 22. Cumque S(A), sed que in A erasum. redierunt A. 23. iuitque A. hag- bordus S; hadbardus h. 1. DV; haraldus A. 25. dilexit S. 26. discensio A. 27-28. filios int. Hamundi AS. 28. bello om. VAS. interfecerunt S.

�� �