Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/328

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


310 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

occiderat in puericia sua, vt supra dictum est. Ad quam Haldanus in absencia pugilum adueniens monuit nupcias agere, ne semen regium periret, seque, nobilitate clarum, ydoneum maritum sibi fore. Cumque Gyrith diceret se ad hoc adduci 5 non posse, tum quia minus nobilis esset, tum quia grauem cicatricem in ore gestaret, Haldanus dixit se iterum eam non petiturum, nisi vtramque notam preclaris operibus extersisset; obsecrat insuper, vt nulli coniugium spondeat ante certitudinem reditus sui vel mortis. Cumque recessisset, pugiles super-

10 uenientes ae audientes, eum cum virgine locutum, cum maximo impetu ipsum equis insequuntur; quos videns Haldanus quercum succidit ae in claue formam redegit, cum qua omnes .xii. pugiles solus exanimauit.

Xni. Post hec gladios recepit a matre, quos ipsa in antro

15 subterraneo secum habuerat, ae ad Rutenos transiens eis auxilium suum prebuit, qui tune bellum habebant contra Aluerum, regem Swecie, dignanterque valde ab eis est susceptus. Miles Alueri erat Hildegerus, frater Haldani ex matre; qui cum pugiles Rutenorum contra se prouocaret, Haldanus se optulit occur-

20 surum. Hildegerus vero, intelligens hunc fratrem suum esse, motus caritate fraterna, quamuis pater Haldani patrem suum interfecisset, noluit secum confligere, allegauitque simulatorie, quod ipse, qui .lxx. pugiles prostrauerat, confligere cum homine ignoto non deberet. Igitur loco eius Haldanus alium pugilem

25 expetiuit; quem venientem statim prostrauit, ita quod eciam hostium acclamacione probissimus pugilum diceretur. Altero die duobus in pugnam petitis ambos trucidauit; tercio die tres vicit; quarto .iiii., quinto .v., sexto .vi., septimo .vii., octauo octo, nono .ix. siraul prostrauit. Igitur Hildegerus, facta sua

1. sua om. VAS. 4. adhuc A. reduci AS. 5. esset om. S 0. cycatricem A. 7. petituram AS. vtrumque A. extercisset A exerc(u)isset S(S). 10. fuisse locutum AS. 11. insecuntur D insequtur VS; sic sæpius variatur. 13. solus om. AS. 14. hoc AS 14—15. ipsa secum i. a. . habuit subt. AS. 19. rothonorum A se om. A. prouocasset AS. occursum A. 21. karitate DV

22. affligere A. 22—23. verba allegauitque . . confligere om. D

23. pro LXX (= Saxo) in A xl, in S xxi, legitur. prostrauit AS confligere h. 1. om. AS, sed post deberet A pugnare, post ignoto S bellare habent. 25. vero (pro venientem) AS. Itaqiie AS. eciam om. S. 26. proclamacione S {ut Saxo). 27. tercia DAV.

�� �