Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/330

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

312 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Hatherum in Jucia oppressit; deinde Hundingo et Rørico pro- stratis lesedit apud Lethram, regnumque Danie prius per dominia diuisum redintegrauit. Deinde audiens Asmundum, regem Wicarorum, regno expulsum a sorore sua, que maior 5 natu erat, permotus de mulieris temeritate in Norwegiam venit, ae dictam sororem bello vincens Asmundo regnum resti- tuit; qui dum munera Haraldo pro victoria exhiberet, dixit sibi gloriam sufficere pro mercede. Post hoc Aluerus, rex Swecie, moritur, relinquens tres fihos; quorum maior, paterno

10 regno non contentus, Haraldo bellum denunciat. Contra quem bellum faciens duos de dictis fratribus prostrauit; tercium eorum, Ingellum, in amiciciam recepit. Deinde cum inter Olauum, regem Throndorum, et virgines Sticlam et Rusilam bellum audiret esse pro regno diuidendo, Norwegiam accedens

15 virgines interemit, noluitque ob hoc ab Olauo aliquod munus- culum acceptare. Post hoc Vbbonem, regem Frisonum, Juciam infestantem in bello cepit; atque dum aliquantulum eum in captiuitate habuisset, sibi ipsum militem fecit deditque ei sororem suam vxorem. Elegit autem ex Frisonibus fortissimos

20 pugiles, qui sibi militarent; cum quibus bello Slauiam vicit, ducesque Slauie Duc et Dal noluit interficere, eo quod pro- bissimi erant, sed captos in suum commilicium recepit. Deinde in Aquitaniam veniens eam bello vicit ; moxque in Britaniam transiens occidit regem Humbrie probissimosque milites inde

25 recepit, quorum precipuus erat Orm Britanicus. Confluxerunt ad eum pugiles e diuersis partibus orbis, nomenque eius terri- bile omnibus regnis erat. Sed nec quisquam dominium maris absque eius nutu vsurpare audebat; siquidem antiquitus dominia maris et terre apud Danos distincta erant. Interea apud Swe-

30 ciam moritur Ingellus rex, relinquens filium paruulum Ringonem,

1. halterum V; hotherum A. hudingo S. rorico AS. 2. recedit V; residet A; om. S. letram AS. Danie prius om. A; prius om. S. 3. dominea A. 4. wicororum A; noricorum S. 5. pro- motus S. 7. exiberet DV. 8. Post hec V. 11. duos ex d. f. S. 11 — 12. tercium e. i. a. recepit, videlicet Ingellum S. 13. thron- donum D; tronderum S. rusiliam A. 15. voluitque V. ob hoc om. AS. aliquid DS. 17. dum eum aliq. S. 19. a Fris. S. 22 -25. verba Deinde . . recepit om. S. 24. Vmbrie A. 25. ortu {pro Orm) AS. britonieus S. 26. a diuersis AS. 26-27. omn. regnis terribile AS.

�� �