Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

314 SCRIPTORES HISTORIÆ DAMCÆ MINDRES

omnibus viderentur, sicque castrum eorum ingrediens, quidquid ibi de preda inuenire potuit, clandestine custodie mancipauit. Eo tempore Scati et Hialli fratres fortissimi adeo luxurie vaca- bant, vt virgines nobiles parentibus ablatas passim violarent;

5 miserunt eciam nuncium ad Olauum, regem Wermorum, vt, si filiam suam Esam inuiolatam vellet habere, ipse vel alius quicunque pro ea cum eis dimicaret. Quod cum Olo audisset, gauisus valde mutata veste transiuit ad curiam Olaui. Vbi cum inter extremos resideret, videns regis familiam dolentem

10 quesiuit a filio regis causam tanti doloris. Qui cum sibi narrasset, quesiuit Olo, quid mercedis reciperet, qui virginem liberaret; respondit rex, ipsam virginem pro mercede dandam. Consueuit autem dicta virgo hospitum facies ae mores dili- gencius intueri et ex talibus de eorum nobilitate iudicare.

15 Que cum accederet ad inspiciendum Olonem, ex aspectu eius territa quasi mortua cecidit in terram; cumque ad se reuersa iterato vellet iuuenem intueri, iterato corruit. Iterum tercia vice cum similiter cecidisset, quesiuit pater, cur tociens pate- retur ruinam; que respondit se territam ex hospitis aspectu,

20 ipsumque regio genere exortum sibi ydoneum marituni fore, dummodo predictos raptores vincere potuisset. Rogatus Olo ab omnibus, vt faciem delegeret, quam pilleo obumbratam habebat, pilleum deposuit ostenditque eis pulchritudinis mire faciem flauamque crinium cesariem ae nitentem; solum autem

25 visum, qui inspicientibus terribilis erat, depressit, dixitque omnibus, vt equo animo essent, promillens se pro regis filia certalurum. Superuenienles autem Hialli et Scati cum decem sociis omnia clamore replebant, exposlulanles aut regis filiam ad ludibrium aut ipsum regem ad pugnandum ; quibus Olo

30 occurrens acceptauil certamen ea condicione, vt pugnanlem

2. de preda ibi AS. 3. voeabant D. 4. ablatas parentibus S. 7. pro eo DVA. 8. gauisus esl valde codd.; est omisi cum Saxone. 9. resederet S. 10. sibi om. S. 11. qui VAS {Saxo); si D. 12. liberaret virginem S. 13. Consueuit scripsi (consuerat Saxo); Quesiuit codd. aulem om. V. faciem D. et mores AS. 14. et (ante ex) om. S. 15. eius om. D 17 — 18. vice tercia D. 20. regio om. S; post genere inseruit A. 21. supradictos AS. posset A. 22. vt peplo fac. D. detergeret DV. pileo AS (bis). 23. haberet A. eis om. A. placitudinis AS. 25. inspic, qui S. 30. occurrentem A. 30 .sr/. vt pugnani oppugnaret, mediis omissis, AS.

�� �