Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/342

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

324 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

igitur fiscelia m inslar hominis atque suo vestitu eam induit, ae intus reposuit canem viuum; deinde secretum erarium regis spolians thesaurum in notis sibi recondidit locis, dixitque socio suo Gunnoni, qualiter facere deberet. lUe igitur intulit 5 fiscellam in aulam tempore nocturno; atque impulso ad latrandum cane quesiuit regina, quid hoc esset. Ille respondit, socium suum mente captum; at illa, respiciens statuam et credens esse virum, iussit, \t insanum extra aulam deportaret. Tune Gunno deportans statuam quasi socium furentem posuit

10 in lecto; deinde vigilibus largiter propinauit {et/ dormieneium capita amputauit; eumque regina ad strepitum exeitata ad hostium cueurrisset, vt videret, quid esset, dum caput extendit, Gunno eam gladio perforauit. Postea Jarmericus et Gunno ad curiam, vbi rex conuiuabatu/-, cum suis venerunt; omnibus

15 dormientibus curiam incendio expleuerunt, sicque in Daciam effugerunt.

VIII. Redeuntem Jarmericum Dani sibi regem fecerunt, Buthlo deposito de regno. Quo tempore Gotharus, rex Swecie, quendam Sibbonem ob stupratam sororem suam occidit. Cuius

20 cognati permoti ad Jarmericum venerunt seque contra Gotha- rum cum eo pugnaturos promiserunt; cum quibus Gotharum oppressit ae Sweciam optinuit. Factus igitur rex Daeie et Swecie eciam Slauos aggreditur; quorum .xl. captos, applieatis eis totidem lupis, laqueis suspendit atque terram eorum opor-

25 tunis presidiis firmauit. Inde profectus contra orientales gentes magnam stragem fecit. In cuius absencia Slaui audaees faeti primo presides super se constitutos oceiderunt, deinde Daciam infestabant; rediens autem Jarmericus classem eorum

1. igitur (g) DV; sibi (s') AS. fiscellam Saxo {i. e. corbem vimine contextam, qua ad hominis similitudinem formata rustid ad aues terrendas uli solebant); ficeliam codd. (correxit lamen in S man. rec). 2, errarium DV. 3. inotis D; notis A; ignotis (!) sibi locis rec. S. 5. nocturno tempore S. inpulsu A. 8. virum S; verum DVA. 9. deposuit S. 10. et addidi (cum Saxone). 14. conui- uabat codd., correxi. cum om. D. veniunt A. 15. daniam A. 17. Inscriptio in D: Jarmericus 46; in A: De Rege Jarmerico, et in marg.: Lvni. Jermer Siuerdrfi. — Dani fec. eum sibi regem A (item S, sed eum om.). 19—20. Cuius nece affines permoti Saxo. 22. et om. V; in S', sed in et corr. S^. 23. complicatis AS. 24. optunis DV; optimis AS. 25. profectis A. 26. Slauos A. 28. jamericus D hic et sæpius.

�� �