Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/344

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

326 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

patre Jarmerico de incestu cum nouerca, adducens in testi- monium testes falsos subornatos; propter quod pater ab amicis quesiuit, qua pena filius pro tanto flagicio plecteretur. Illis decernentibus eum proscribendum, Bicco iudicauit eum

5 suspendendum, adulleram vero Swanildam iumentorum vngulis conculcandam. Cui consenciens rex fecit vxorem pecorum pedibus supponi; que tante pulchritudinis erat, vt eciam iumenta ab eius iniuria temperarent. ludicante igitur rege eam iilesam mansisse propter innocenciam, occurrit Bicco,

10 dicens eam supinam positam carminibus pecora deturbare, nec ab eis calcari posse, nisi super faciem in terra poneretur; hoc igitur modo innocens regina fmiuit vitam. Dum autem satellites filium suspendio applicarent, canis {eius} coram rege cum quodam lacrimabili clamore quasi mortem domini sui

15 deplorabat; accipiter eius eciam coram rege allatus plumas suas cum rostro de pectore extrahebat. Quibus signis rex territus augurabatur se sine liberis remansurum; propter quod statim filium a suspendio liberauit. Timens igitur sibi Bicco ad Hellesponticos iuit, dicens sororem eorum a viro turpissima

20 morte interemptam. Qui dum in Daniam pergerent, vt necem sororis vindicarent, preueniens Bicco nunciauit Jarmerico, Hellesponticos cum exercitu aduenire; at ille confugit ad municionem, quam edificauerat in montanis. Quam expug- nantes Hellespontic/ Jarmericum pedibus et manibus trun-

25 cauerunt sociosque eius peremerunt; nichilominus et ipsi cum suo agmine in eodem conflictu perierunt.

Jarmerico successit filius eius Broderus, modicum regno ydoneus. Cui successit Siwaldus. Horum duorum regum

1. patre om. DV (apud patrem Saxo, non addito nomine). 2. falsos testes S. subordinatos S^. 4. proscribendum om. D, in quo manus recentior eum deleuit et in marg. pro eo scripsit exilium. 6. eam {pro vxorem) S. 7. vt et V. 8. temperarent DVS; sibi par- cerent A. 9. innocanciam V. 10. suppinam VAS. deturpare AS. 11. ni D. 13—15. canis .. deplorabat scripsi cum Saxone:, canes . . deplorabant codd. (D tamen initio canis habuil). eius addidi. 14. clamore laer. S. 15. ancipiter DS, et sic sæpius scribitur. coo; {pro coram) DV, ut sæpius. 18, de susp. A. 22. aduenire cum excercitu V. ad ille A. 23. expugnantem A. 24. hellesponti codd., sed corr. S^. 27. A in marg.: lix. Broder Jermerl'B, et paulo post: LX. Siuold. — 27. filius suus S. 28 sqq. Horum elc. : hæc auctor de suo addidit.

�� �