Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


CHRONICON ROSKILDENSE 29

ditis indicauit et, ut omnes meliores pridie Nonas lunij Scaniam uenirent, cum omni diligencia precepit. Nam pre- dicto termino sancla dies Pentecosles celebrabatur. Igitur secunda feria incaute de nauibus ascendentes nec de rebus suis sapienter disponentes, occurrit eis Hericus cum suo exer- s citu et inenarrabile et inrecuperabile dampnum toti Danie intulit. Heu crudelis annus, dies amara, dies mortis, dies tenebrarum, doloribus plena, singultibus onerata! Heu dies, in qua Magnus occiditur, flos Danie deprimitur! Pulcherrimus iuuenum, fortis robore, hylaris dator, et sapiens et constancie lo amator, Magnus occiditur et cum eo \duo} duces et quinque episcopi, Petrus Roskildensis, Thoricus Ripensis, Ketillus Westeruicensis, \Ulkilliis Arusiensis), Henricus expulsus de Swethia. Adelbj/orn Sleswicensis, insanabili uulnere sauciatus, uix annum et dimidium superuixit. Sextum autem, Eskillum 15 episcopum {Vibergensem/ , duobus annis ante istud bellum Hericus fecit interfici in ecclesia matutinalibus horis inseruientem, uirum pulcherrimum et prudentissimum et optime litteratum.

XVI. i>l icholaus uero rex, uidens alios capi, alios membris detruncari, alios interfici, alios aquis submergi, uix arrepto 20 equo cum Haroldo nauem optinuit. Deinde ad Selandiam ueniens, ut potuit, suos confortauit. Post hec in luciam uenit, et Haroldum participem dimidij regni fecit et regio nomine sublimauit. Inde a Sleswicensibus, fide data et iuramento confirmata, pessima fraude est deceptus, et cum primatibus 25 suis residuis in ciuitate infideliter interfectus est .VII. Kai.

2. in Scaniam H cum omni diligencia, cfr. Aet. apost. 5, 23. 6. damnum S. 7. contulit (gtulit) O. 7—8. dies . . tenebrarum, cfr. Joel 2, 2; Sophon. 1, li sq. 9. pulcerrimus O [item 18). 10. hilaris OS; efr. Corinth. II, 9, 7. 11. duo addidi; signifieantur videlieet Henrieus Skatelar et Magnus, filius Haroldi Kesiæ. 12. Tori- rus {aut -cus) O {item 30, 6) Ketillus O in marg. pro deleto Cetillus. 13. Vestervicensis O Ulkillus Arusiensis addidi. Yerba sex Henricus . . Sleswicensis om. K. 14. Adelbj^orn scripsi, vid. inferius p. 30, 8; Adelbertus OS. sauciatus S; saucietur K et fort. O, sed potest hic etiam -atur legi. 16. Vibergensem addidi. 17. fecit KOS; filius (!) H matutinalibus O; matutinalis K; matutinis {ex -as corr.) S. 18, literatum OS; litterarum K.

Cap. XVI. 21. obtinuit S. 24. sublimauit KO; sublevavit S. 25. confirmato KO; corr. Steph. in S. deceptus est O.

�� �