Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/350

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


332 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

laudans, nitebatur regem inducere, vt ortum intraret pro fruc- tibus capiendis; sed Thorkillus dicebat, regem pro hoc tempus non habere propter viam accelerandam. Igitur cum eos Guthmundus nullo modo seducere posset, ad alteram ripam

5 fluminis expositos abire permisit.

XIV. Progressi viderunt ante se tetrum opidum et horren- dum, a quo ater fumus ascendebat; et dum appropinquarent, viderunt inter propugnacula palos capita abscisa hominum gestantes canesque seuissimos aditum defendentes; quibus

10 Thorkillus cornu pinguedine illitum coUingendum obiciens eorum rabiem mitigauit. Deinde per scalam superius intra- uerunt, videbantque totum opidum laruatis demonibus plenum ; omnia erant ibi horrenda et cenosa, fetorque intollerabilis exalabat. Deinde viderunt vnum conclaue saxeum, in quo

15 Geruthus quasi in aula sua manere dicebatur. Ad cuius introitum cum venissent, precepit Thorkillus, vt, quantum- cunque preciosa interius inuenirent, nullus tamen ad ea manum mittere auderet, asserens, quod tangentis manus rei tacte insolubiliter adhereret; addidit eciam, quod bini et bini

20 ordinate intrarent. Primo igitur Brotherus et Bucci intrauerunt, quos rex et Thorkillus sequebantur; deinde ceteri eodem ordine succedebant. Intrantes videbant omnia, que aspectu horribilia erant; nam domus turpissima fuligine denigrata erat, pauimentum stratum serpentibus et omni re immunda;

25 super sedes ferreas, que ibi erant, monstra mortua iacere videbantur; ex quibus omnibus fetor intollerabilis intrantes

1. inducere ad ortum S, sed vt ante ad addidit S^. 3. propter VAS; sed D. accebrandam (!) V. cum eos D^ s. v. addidit; om. VAS, sed in A est: Igitur G. (vi)dens, quod eos n. ra. s. p. ; in S: Ig. G. cum n. m. eos s. posset. Sed ad alt. 5. fluminis: auctor compendii ea Saxonis verha omisit, quibus in superioribus hunc amnem commemorauit. expositis AS. abire fecit permisit S.

7. ater DV^S; aut V; autem A. apropinq. codd. ut sæpius.

8. capita hom. abscisa S. 10. pingwedine DS. coUingendum obiciens scripsi (collambendum obiciens Saxo); colligiidum abiciens D; colligendum obiciens V; colligendum abiciens AS. 12. viderunt que S; videbant, quod A. 13 (26). intolerabilis S. 14. viderunt conclawe {om. vnum) S. 17. preciosa intuitus(!) A. 18. tan- genl(es) A(S). 19. adhererent S. add. et quod S. 20. ordinanteV; ordinalim S. igitur quod(!) A. fFrotherus A; protherus S, sed s. s. broderus S^. Buchi Saxo. intrarent S, sed corr. in intrauerunt S^.

�� �