Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/351

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. VIII 333

grauabat. Procedentes interius viderunt Gerulhum sedentem et habentem circa precordia corpus perforatum; circa quem tres mulieres enormiter slrumose residere videbantur. Dixit autem Thorkillus sociis, Gerulhum corpus perforatum habere, eo quod deus Thor ipsum sibi repugnantem ignea calibe per- 5 forauerit; mulieres vero propler eandem causam ictu fulminis taliter deformatas. Vlterius {inde} digressi viderunt dolia septem, zonis aureis circumligata , ex quibus zonis argentei circuli dependebant; iuxta dolia iacebat dens maxime belue, in vtraque extremitate auro decoratus; cui adiacebat cornu 10 bubalinum eximium, preciosis lapidibus adornatum; iuxta quod maxima armilla posita erat. Tres igitur socij, cupiditate rerum allecti, dentem, cornu et armillam leuauerunt; sed armilla statim versa in colubrum, cornu in draconem, dens in gladium se leuantes necauerunt. Vlterius venientes viderunt 15 arma pendencia, humano habitu grandiora; inter que con- spexerunt regiam togam cum pilleo et baltheo miri operis et decoris. Quorum Thorkillus admiracione captus, qui alios coercere debuit, ad regiam togam incontinenter manum misit. Statim igitur omnia fundamenta mansionis mota sunt; mulieres 20 clamabant: »nimis dissimulatum est cum predonibus!«; omnes serpentes monstruosi, qui mortui videbantur, cum stridore et sibilo eos impetuose inuaserunt. Tune Brotherus et Bucci arcubus et fundis, quantum valebant, monstra abegerunt; socij tamen regis ibi adeo laniati sunt, ut solum .xx". de tanto 25 numero saluarentur. Regressos ad ampneni superstites Guth- mundus traduxit, ae multum inuitatos, cum retinere non posset, abire permisit. Bucci autem, qui iain tot monstra

4. socius V. 5. eo om. A. Thor om. AS. igneo D ex corr. perforauit AS. 7. inde add. ex Saxone. septem (.7. codd.) om. A. 9 (14). deus(!) AS, sed corr. S^. belwe S. 11. orna- tum S. 12. erant A. 13. fallenti S, sed allecti s. s. S^. dentem om. A. 14. colubrera AS. drachonem S. 17. pileo A; pallio corr. ex palvo S. balteo A. 18. amiracione AS. qui a. c. debuit om. A. 19. choercere S. debuit codd.; solitus (erat) Saxo. 20—21. clamab. mulieres S. 21. dissimulatum, i. e., opinor, neglegentcr et cunctanter actum; Saxo dicit: æquo diutius tolerari prædones. 22. videb. mortui A. 23. sibulo S. ffrotherus A; protherus S. buchi hic et infra DV. 24. valebat V. 25. ibi om. S. lamati D; leniati V. 26. saluerentur S. ad amnem superstes DV (superstes etiam A). 27. ae multum om. A. 28. tocj V (ånde Langebek tociens). monstrua S.

�� �