Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/352

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

334 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

vicerat et euaserat, captus amore cuiusdam filie Guthmundi, dum eius connubium habuisset, pristinam memoriam perdidit. Qui ciim abiturum regem causa honestatis prosequeretur, in quodam vado submersus est. 5 XV. Rex autem in principio prosperam nauigacionem habuit; postea in tantum periclitari cepit, vt omnes deos inuocarent; ipse vero rex V/garthilokum inuocans prosperum ventum habere promeruit. Domum itaque rediens post tanta discrimina se quieti reddidit, habitaque vxore de Swecia

10 vsque ad senium sic durauit. Probabilia autem argumenta audiens de immortalitate anime, cogitare cepit, que fieret anime sedes vel requies post hane vitam. Cumque de hoc pubhee loqueretur, dixerunt ahqui emuh Thorkilh, nullum mortaHum hoc scire, sed hoc esse ab Vtgarthiloko deo

15 requirendum , nullumque apciorem pro hoc legatum quam Thorkiil um. Cum igitur istud Thorkillo mandaretur, videns se (in) extremo periculo positum petiuit eos socios vie, qui regi hoc consilium persuasissent. Annuente rege displicuit eis consilium datum; sed rex noluit reuocare. Igitur receptis

20 sufficienter necessariis nauem contra procellas coriis taurinis contegebant, adeoque nauigabant, quousque tenebras perpetuas introirent. Sub quibus diu nauigantes famem incurrerunt, maximumque defectum propter carenciam ignis habuerunt. Cumque de salute desperarent, ecce non longe a se ignem

25 conspexerunt; quo applicantes. Thorkillus cum aliquibus nauim exiuit, procedensque versus ignem aduertit strictum specus introitum. Dimissis vero extra sociis solus intrauit;

1. vicerat scripsi (tot monstrorum domitor Saxo); viderat codd. 3. habiturum codd., sed corr. man. rec. in DS. 4. vodo D. 5. nauig. prosperam S. 6. periclitare A. 7. inuocaret ex corr. S {sed omnes = omnes socij); recte fort. deos suos scribi voluit S^ (Saxo: aliis varias deorum potentias exoranlibus). Vtgarthilokum scripsi hic et in seqq.; Vrgarl(h)ilokum {vel -locum, vel -logum) codd.; Vgarthilocum Saxo. 8. Demum DA. 10. probalia {pro ^ba"^) V. Nota marginalis in S: Hic primo dicitur de immor- talitate anime apud Danos. 14. vrgarlikol<o(!) D; vrgartoiogo S. 15. legandum S^. 16. Cumque igitur S. 17. se in marg. add. V^; in om. codd., add. Langebek; potius tamen expositum scribd. est (vltimo se periculo destinari Saxo). 19. rex om. A. 20. Ihaurinis S. 24. Cum de s. V. 26. nauem S. procedcns {om. que) D. igne V. 27. dimissis, /. e. relictis. extra om. A; sociis extra S. intrauit om. V.

�� �