Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/354

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

336 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

tenebrosam. Quam intrans cum sociis, debiliter vidit scopulum molis immense; ad quem accedens iussit ignem accendi in aditu. Deinde cum lumine intrans vidit habitaculum omni immundicia, serpentibus et fetoribus plenum, intra quod erat

5 Vtgarthilokus, immensis cathenis manibus et pedibus ligatus; cuius fetentes pili magnitudine et rigore corneis hastis erant equales. Quorum vnum Thorkillus ex mento eius excussit ae in argumentum factorum suorum seruauit; de cuius extrac- cione tantus fetor oriebatur, vt nullus ibi subsistere posset

10 nisi naribus obturatis. Statim autem serpentes et alia monstra eos adeo inuaserunt, vt solum quinque socij cum Thorkillo remanerent. Cumque nauem conscenderent, serpentes eos insequentes venena super eos exspuerunt; at illi corium super se pretendentes venenum non curarunt. Tune vnus ex eis,

15 respicere volens exterius, per iactum veneni ita caput amisit, ae si gladio amputatum fuisset; alius, sub corio respiciens exterius, statim visum amisit; alius, extenta manu tegimen applicans, ex vi veneni truncatum manu brachium reuocauit. Thorkillus igitur Vniuersitatis deum inuocabat, vt ipse \se)

20 de tantis periculis liberaret; statimque prospero vento flante ad letam celi faciem deuenerunt. Sicque nauigantes in Ger- maniam applicuerunt, que de nouo Christi fidem receperat; vbi et Thorkillus diuini cultus percepit rudimenta. Ibi eciam mortuis aliquibus eius sociis solum cum duobus residuis in

25 Daciam remeauit; cumque coram rege sui transitus hystoriam ae Vtgarthiloki immundiciam recitaret, rex in tantum doluit

1. debiliter mire pro egre. scopulus h. I. antrura montanum significare videtur. 2. i mense V. 3. additu A. 5. ligatus om. A. 6. nialignitudine AS, sed corr. in marg. S^. 10. opturatis A. 12. adscenderent S. 13. expnerunt S; exspuerent DA; exQspiieriint V. illi VS2; alii DAS^ coreum DAS. 14. ven. non curarent(!) DV; vt ven. supportarent A; ven. vt euitarent S (illapsum respuere virus Saxo). 15. prospicere .Saxo. iactum codd.; fort. scrbd. tac- tum (Saxo enim håbet: tactum veneno caput). 17. tecmen(!) A. 18. explicans Saxo, vix rede. truncata A. .19. inuocauit V. ipse codd. omnes, sed D^ in ipsos muianit; ego se (r. e. Thorliillum et socios) addere maliii; eum ante liberaret add. AS. 20. stat. venlo valido fl. S. vente V. 22. de nouo h. i = nuper. fidem Christi A. 23. et om. V. 24. mortuis om. D, sed amissis post sociis add. D^ aat man. recentior. 25. rcmigauit S. liisloriam S. 26. vrgarti- koki D.

�� �