Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/356

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

338 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

XVIII. Hic Gøtricus subiugauit sibi Germaniam, deditque Saxonibus hane tributi legem, vt, quociens rex nouus in Dacia crearetur, vel nouus dux Saxonibus preficeretur, semper duces eorum deberent regi dåre centum albos equos et in signum 5 subieccionis presentare. Nec victoria Germanie contentus eciam Sweciam attemptabat, mittens illuc Reuonem pro legato. Quem Sueones aperte occidere non audentes ipsum nocturno silencio peremerunt; propter quod singuli, qui huic facto interfuerunt, .xii. talenta auri, quilibet vero ex plebe vnam

10 vnciam auri Gøtrico persoluerunt. Accidit interea, vt Karolus Magnus, rex Francorum, debellatam Germaniam non solum ad fidem Christi sed eciam ad seruiendum sibi compellebat. Quo comperto Gøtricus Saxoniam, dominium Karoli carius amplexantem, statim debellabat, intendens non solum in

15 Saxones sed in omnem Germanie populum vindicare, quod a suo dominio recessisset. Primo igitur in Frisiam nauigans cam deuicit; cui et inusitatum modum tributi imponebat. Cumque vlterius in alias Germanie parles procedere statuisset, a proprio milite est occisus clanculo. Quo audito Karolus

20 exultans nunquam iocundiorem euentum sibi accidisse dixit.

��EX LIB. IX. SAXONIS.

I. IVlortuo Gøtrico successit ei filius suus Olauus; qui extra regnum nil magni fecit, sed intra regnum pro nece patris \vindicanda) laborauit. Qui prope Lethram in quodam 25 colle a suo nomine dicto est sepultus.

1. dedit {om. que) AS. 2. nowus DS. 4. dåre regi AS. 5. ei ante presentare add. S^. 6. attemptauit S. 7. fweones V; fueuones A; fweui S. 8. perimerunt D; peremunt A. 9. quilibet S, idemque valet ql3 D^; qbg (vel quibus) DVA. 11. frankorum V. Nota marginalis (ex Ann. Ryens. sumpta) in S: Anno domini Dcc.lxxvij. 12. compellabat V. 13. domini] A. carius = cupidius Saxo. 14. complexantem AS. depellebat A. 16. recessissent A. 17. et om. A. 19. Karrulus S. 21. 339,4. Inscriptiones inD: Olauus 549. — Siwardus 569. In marg. A: lxvi. Olleff GøttreUB. — lxvii. Hutnger(!) Olluff føn. — lxviii. Siuerd Gøttriks daatter Tøn. — LXix. Ring Siuerds føfter føn. — 24. vindicanda addidi (Saxo: paternæ vindictæ studio). letrani S. 25. dictg (!) S; dicta(m?) D.

�� �