Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


30 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

lu/ij anno supradicto, anno regni sui .XXXI. Haroldus uero, quasi sciens fraudes illorum et multum deortans regem, ne crederet eis, tune finxit se alias iturum. Hoc audiens Hericus Sleswich adijt et pro nefario scelere Sleswicenses donis ditauit. 5 Illic Eskillus in loco Petri Roskildensis efficitur episcopus, Notholdus in loco Thorici Ripis intruditur, Self Wendalensium in loco Ketilli subrogatur, Illugo Arusiensium post Ulkillum constituitur. Interea infidelis Adelbyorn, Sleswicensium epi- scopus, de uulnere supradicto moritur. Post quem Ruco, 10 capellanus Herici, constituitur.

XVII. Jnlis omnibus peractis Hericus Scaniam pecijt ibique Natale Domini peregit. Haroldus interea in lucia com- moratur et a lutensibus quam pluribus confortatur. Hee audiens Hericus subito Selandiam uenit et prepeti cursu magno

15 frigore luciam nauigio pecijt; et sequenti nocte fratrem cum liberis et uxore in uilla, que uocatur Scipyng, incautum cepit captumque a tortoribus occidi fecit. Cuius caput parrochiani eiusdem uille in extremo angulo cymiterij sepelierunt. Hericus de morte fratris multum gloriabatur. Filios autem eius in

20 Scaniam uexit et usque ad Augustum mensem in compedibus tenuit. Tune inito pessimo cum Scaniensibus consilio misit eos ad quandam insulam, que uocatur Suer, ibique omnes occisos in unam foueam proici precepit. Quorum nomina hec sunt: Sywardus, Hericus, Sveno, Nicolaus, Haroldus,

25 Benedictus, Mistiuint, Knut. Olauus uero, capto patre et fra- tribus, mendicis et peregrinis se sociauit, et sic eorum uestibus indutus ad regem Swethie, nomine Swerki, peruenit et supplex

1. lulii Langebek (et sic scriptum fuerat in S, sed deleto lulii Steph. lunii scripsit); lunii KO trigesimo primo S. 2. dehortans corr. O m. 1; dehortatus S. 3. tune (te) finxit scripsi (se iturum, piito, = sibi eundura); et finxit KO; finxit S. 4. addiit O. 5. Eschillus S. 6. Selff Vandalensium O. 7. luugo S. 8. Adel- bi(y)6rn 0(S) Slesuicensis O. 9. Riico S.

Cap. XVII. 12. Natalem S Haraldus O. 14. in Selandiam S. 16. Skyping S. 17. parochiani OS. 18. cæmiterii S. 20. Scania O, posl quod sub rasiira pro delelo aliquo vocabulo vexit scriptum esl. 22. Suer KOS ; Fuer Svaningiiis in epigrammaie quodam (S. R. D. VII. p. 206), infelici sane conieclura; insula ignota potius in aliquo lacu Scaniæ sita fuit. 23. projici S. 24. Siwardus S. 24-25. Sweno . . Mistiwint S. 27. (uethye n. Suerki O.

�� �