Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/362

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

344 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

appetisset. Post hec Regnerus assumptis secum sex filiis, quos de Thora susceperat, in Hellespontum transiuit regemque eius Dyan debellatum occidit; cuius filij Dyan et Daxon, habentes filias regis Rutenorum vxores, assumptis secum 5 Hellesponticis, Rutenis et Scithis necem patris nitebantur vin- dicare. Videns autem Regnerus eorum exercitum immensum, equos eneos rotis superposuit ae maximo impetu in aciem hostium agitauit; que res aciem hostium diuisit in tantum, quod, altero ducum interfecto, altero superato, exercitus

10 cederet vniuersus. Igitur Regnerus Withsercum filium suum Hellesponto prefecit; Rutenorum autem rex, timens arma Regneri, fuga bellum preuenit. Post hoc Regnerus intellexit, Biarmenses sibi subiectos velle repugnare; contra quos dum nauigare cepisset, illi, aduentum eius audientes, adeo celum

15 suis carminibus turbauerunt, vt vicissim per tempestatem contrariam ae estum feruentissimum Regnerus diutissime grauaretur; multisque sociis fame ae pestilencia consumptis diuertit ad regionem Curorum et Semborum. Quem eum illi honestissime recepissent, eo magis contra Biarmorum insolen -

20 ciam prouocatus, attemptata iterum nauigacione propere super eos venit. Quorum rex fuglens ad regem Finmarchie quenrfam adduxit eum cum populo suo contra Regnerum. Porro Finni, periti in sagittando, currentes super niues labili instrumento, quod dicitur 'renneskiith \ exercitum Regneri sagittis nimium

25 infeståbant. Videres tune Regnerum animo anxiari, quod, qui imperatorem fugauerat, a gente tam vilissima grauabatur.

1. Regnerus om. AS. 2. hellispontuni S, iit solet. 3. dian h. I. DV (S bis). cui codd., sed D^ corr. in cuig. 4. ruthenorum AS, et sic sæpius codd. 5. hellispontis S. Scithis Saxo; Sithis S; Schilis DVA. 7. supposuit ae max. S; suppositis max. A. 8. Quo rex S. lu tantum om. A. 9. vt {pro quod) VAS. fupato DVS; fupslilo(!) A; sed verum est fugato (Saxo: fuga sublapso). 10. cederet SD2 (cam Saxone); lederet DVA. 12. Post hec VS. 13. Warmenses S. 15. suis om. D. 16. diutissime DVS; duc- tissime(!) A. 18. Samborum S. 19 (345,3). Warmorum S. 20. iterum scripsi; igitur codd. propere scripsi (subitanea irruptione Saxo); prospere codd. 21. Finmarcie D; Fynmarchie {et tfynni) A. quendam scripsi; qui codd. inepte; nomen eius (Malullum apnd Saxonem) epitomalor afferre noluit. 23. pithi(!) V; pti, corr. in pali, S. 24. rænnefliilh {fort. pro -fciith) DV. 25. quod hic, qui A. 26. de gente A.

�� �