Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/363

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. MB. IX 345

Igitur, cum de die propter celerem eonim cur.sum ipsos attingere non posset, quadam nocte ipsos insidiose inuasit; regem Finnorum cum suo populo fugauit, regem Biarmorum interfecit. Que omnia grandibus saxis insculpi fecit ob victorie sue monimentum. 5

VI. Interea Vbbo, filius eius, inductus per auum suum Esbernum contra patrem coronam Dacie vsurpabat; quod audiens Regnerus Daciam intrauit ae Esbernum apud Grøn- sund occidit, caputque eius abscisum tanquam horrendum spectaculum super proram infigi precepit. Vbbo autem, tune lo effugiens, sed iterato contra patrem in Sialendia bellans, victus est; vbi, antequam capi posset, tantam stragem circa se fecit, vt hostium cadaueribus tanquam municione vndique vallaretur; ad vltimum captus in vincula coniectus est. Interea Daxon, filius regis Hellesponti, in vlcionem necis paterne Withsercum, 15 filium Regneri, occidere cogitabat; sed dum hoc publico bello facere non posset, insidias meditans pacem simulatam cum eo fecit. Inuitatus igitur a Withserco ad conuiuium armatum subornauit exercitum, vt in specie mercatorum super currus vrbem intrarent, nocturno tempore insidias peracturi. Circum- 20 datus igitur Withsercus tanta virtute se defendit, vt hostium corporibus in circuitu vallatus non nisi per scalas superius arfmissas capi posset; sociique eius .xii. similiter capti, dum repatriare libere possent, nolebant ab eo separari. Daxon autem propter ingentem eius probitatem non solum ei vitam 25 sed eciam filiam suam cum dimidio regni ofFerebat; at ille, paruipendens vitam tenere de dono hostis, mori preelegit, dicens, quod Daxonem igni combureret, si eius viclor fuisset; propter quod Daxon ipsum cum suis sociis igne consumpsit. Quod cum Regnerus audisset, pre dolore infirmari cepit; 30

7. Esbernum qualiter a patre c. D. vsurparet(!) S. 8. et Esb. A. grøneTund S. 10. configi S; malim affigi. 11. fialendiani DVA. 13. tamq. in municione AS. bellaretur(!) A. 14. ad vincula D. 14 — 15. Interea f r. H. scilicet Daxon D. 15. vithsertum S {Hem 21; viserlo 18). 16 — 17. dum hic publice bellum f. n. potuisset S. 18—19. subornauit ex. armatum A; suborauit (!, corr. m. 3 in sub- ordinauit, utD^) ex. arm. S. 19. curros A. 19-20. vrbem intrarent super currus S. 23. admissas scripsi (superne admotis Saxo); immissas codd. 24. volebant D. 29. cum sociis suis S. in igne AS. 30. infirmari c. pre dolore AS.

�� �